S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT IV. De profectu Ordinis sub manu ipsius et confirmatione Regulae prius approbatae

7 2 S. BONAVENTURA. quia corporalem praesentiam exhibere non poterat, per sollicitam curam regiminis, instantiam precis et eflicaciam benedictionis spiritu praesens erat, quamvis aliquando, i c 48 mira Dei faciente virtute, visibiliter appareret. — Dum enim egregius praedicator, qui et nunc Christi praeclarus confessor Antonius de titulo crucis: Iesus Nazarenus, rex Iudaeorum 1, in Arelatensi capitulo fratribus prae­dicaret, quidam frater probatae virtutis, Monaldus no­mine, ad ostium capituli divina commonitione respiciens, vidit corporeis oculis beatum Franciscum in aere sublevatum, extensis velut in cruce manibus, benedicentem fratres. Tanta vero et tarn insolita fratres omnes consolatione spiritus re­pletos se fuisse senserunt, ut de vera sancti patris prae­sentia certum eis intra se Spiritus testimonium perhiberet licet postmoduin id non solum per evidentia signa, verum etiam per eiusdem sancti patris verba exteriőre fuerit attestatione compertum. — Credendum sane, quod omni­potens Dei virtus, quae A m b r o s i u m, sacrum antistitem, tumulationi gloriosi concessit interesse Martini, ut pium pontificem pio veneraretur officio s, etiam servum suum Franciscum praedicationi praesentavit veracis sui prae­conis Antonii, ut approbaret veritatis eloquia, praecipue crucis Christi, cuius erat et baiulus et minister. 11. Cum autem, dilatalo iam Ordine, vivendi for­m a m per dominum lnnocentium approbatam 4 disponeret per successorem ipsius H o n o r i u m in perpetuum facere roborari, huiusmodi fuit a Deo revelatione commonitus. ii c 209 Videbatur quidem sibi de terra micas panum subtilissimas collegisse multisque famelicis fratribus ipsum circumstantibus debere tribuere. Cumque micas tam tenues distribuere formi­daret, ne forte inter manus exciderent; vox ei desuper ait: 1 loh. 19, 19. — Cf. infra, XI, 14. 2 loh. 1, 7. 3 Gregorius Turon., Liber de mirac. S . Martini , I, 5 (P. L. 71, 918 sq.). 4 Supra, III, 8-10.

Next

/
Thumbnails
Contents