S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT III. Deinstitutione Religion is et approbations Regulae

LEGENDA MAIOR. CAP. III. 25 8. ' Cernens ' autem famulus Christi, paulatim ' accrescere ' • iui 21 numerum fratrum', * scripsit sibi et fratribus suis simpli- * 1 C 32 cibus verbis formulám vitae, in qua, sancti Evangelii ob­servantia pro fundamento indissolubili collocata, pauca quaedam alia inseruit, quae ad uniformem vivendi modum necessaria videbantur. Desiderans 'autem per Summ um Pontificem' approbari quae scripserat, disposuit cum illo simplicium coetu apostolicae Sedis adire praesentiam, de sola confisus directione divina. Cuius desiderium üeus ex alto 1 respiciens, sociorum animos simplicitatis suae con­sideratione perterritos, ostensa viro Dei visione huius­rnodi confortavit. * Videbatur siquidem ei, quod per * 33 quamdam viam incederet, iuxta quam stabat arbor celsitli­dinis magnae; ad quam cum appropinquasset et sub ea stans, ipsius altitudinem miraretur, subito tant um divina virtute levabatur in altum, ut cacumen contingeret arboris eiusque summa facillime curvaret ad ima. Huius visionis praesagium vir Deo plenus intelligens referri ad conde­scensionem apostolicae dignitatis, exhilaratus est spiritu, fratribusque suis in Domino confortatis, iter cum eis aggressus est. 9. Cum autem adßomanam curiam 'perveniSSE T ' ' C 33 Iui 21 et introductus esset ante eonspectum Summi Pontiflcis, 'exposuit propositum suum', petens humiliter et instan­ter, supradictam sibi vivendi regulám approbari. Videns autem Christi Vicarius, dominus Innocentius tertius, vir uti­que sapientia clarus, admirandam in viro Dei simplicis animi puritatem, propositi constantiam ignitumque volun­tatis sanctae fervorem, inclinatus est animo, ut pium supplicanti praeberet assensnm. Distulit tarnen perficere quod Christi postulabat pauperculus, pro eo quod aliquibus de cardinalibus novum aliquid et 'supra vires huma­'' 11 c 16 nas arduum videretur'. Aderat autem inter cardinales vir 1 Luc. 1, 78.

Next

/
Thumbnails
Contents