S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT III. Deinstitutione Religion is et approbations Regulae

1 6 S. BONAVENTURA. i c 29 de abnegatione propriae voluntatis corporis que castigatione '' iui 19 pronuntians, propositum suum de ' mittendo ' illos in quatuor partes orbis aperuit. Iam enim sterilis et paupercula sim­plicitas sancti patris pepererat septem 1 et desiderabat universitatem iidelium, ad poenitentiae lamenta vo­catam, Christo Domino parturire. «Ite», inquit dulcis pater ad filios, « annuntiantes hominibus pacem, praedicale poenitentiam in remissionem peccatorum 2. Estote in tribu­lationibus patientes, in orationibus vigiles 3, in laboribus strenui, in sermonibus modesti 4, in moribus graves et in beneiiciis grati, quia pro his omnibus regnum vobis prae­" iui 19 paratur aeternum ». At illi coram servo Dei 'humiliter' se prosternen tes in terram, cum gaudio spiritus suscipiebant obedientiae sanctae mandatum. Ipse vero dicebat unicuique singillat im: « lacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enatriet 5». Hoc verbum dicere solitus erat, quotiescum­iC3oque fratrem aliquem ad obedientiam 'dirigebat'. — Tunc et ipse, sciens se datum aliis in exemplum, ut prius faceret, quam doceret 6, cum uno socio rum versus unam orbis partem perrexit, reliquis sex ad modum crucis tribus aliis mundi partibus deputatis. — Modico autem iui 20 elapso post tempore, benignus 'pater' carae 'prolis ' exop­tans praesentiam, cum in unum eos per se convocare non posset, per eum orabat hoc fieri, qui dispersiones con­gregat Israelis 7. Sicque factum est, ut absque humana vo­catione omnes ex insperato post modicum temporis iuxta eius desiderium, divina operante dementia, non sine ipso­rum admiratione pariter convenirent. — Illis quoque die­3i bus quatuor sibi adhaerentibus viri s honestis, ad ' duode­" iui 20 narium numerum' excreverunt. 1 Cf. 1 Reg. 2, 5; tunc cf. Gal. 4, 19. 2 Cf. Marc. I, 4; Luc. 3, 3. 3 Cf. Matth. 26, i\. 4 Cf. Tit. 3, 2. 5 Ps. 54, 23; v. / Cel., 29. 6 Cf. Act. 1,1. 7 Cf. Ps. 146, 2.

Next

/
Thumbnails
Contents