S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT III. Deinstitutione Religion is et approbations Regulae

LEGENDA MA10R. CAP. III. 23 videbatur exterminio subiacere. Contuebatur post haec c rue ein quamdam auream ex ore procedentem Fran­cisci, cuius summitas caelos tangebat, cuiusque brachia protensa in latnm, usque ad mundi fines videbantur extendi; ad cuius etiam aspectum praefulgidum draco iile teter et horridus penitus fugabatur. Hoc dum sibi tertio mon­straretur, divinum aestimans esse oraculum, viro Dei et fratribus suis per ordinem enarravit, ac non multo post tempore mundum relinquens, vestigiis Christi sic perse­veranter adhaesit, quod vita ipsius in Ordine authenticam reddidit earn quam in saeculo habuerat visionem 1. 6. Ex huius visionis auditu vir Dei non in gloria est i c 26 elatus humana, sed bonitatem Dei in suis beneficiis reco­gnoscens, fortius animatus est ad hostis antiqui fugandam versutiam et crucis Christi gloriam praedicandam. — Quadam autem die, dum in quodam solitario loco annos suos in amantadine recogitans deploraret 2, sancti Spiritus in eum superveniente laetitia, certificatus est de remis­sione plenaria omnium delictorum. Eaptus deinde supra se a c in quo d dam ' mirand u m ' lum e n totus absorptus, '' iui 18 dilatato mentis sinu, quae circa se et filios suos futura erant luculenter a spexit. * Post haec reversus ad fratres : « Confor- * i c 27 tamini » , ait, « carissimi, et gaudete in Domino s, nec quia pauci estis, efficiamini tristes, ne que vos terreat mea vel vestra simplicitas, quoniam, sicut mihi a Domino in veritate ostensum est, in magnam multitudinem faciet nos crescere Deus suaeque benedictionis gratia multipliciter dilatabit». 7. Eodem quoque tempore quodam alio bono viro reli­29 gionem intrante, ad septenarium numerum viri Dei soboles benedicta pervenit. Tunc pius pater omnes ad se filios convocavit et plura eis de regno Dei, de contemptu mundi, 1 Vide infra VI, 9; XII, 2. 3 Eph. 6, 10 et Phil., 3, I; 4, 4. 2 Is. 38, 15.

Next

/
Thumbnails
Contents