S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT III. Deinstitutione Religion is et approbations Regulae

1 6 S. BONAVENTURA. Ii c 15 vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus. In secunda: Nihil tuleritis in via. In tertia vero : Qui vult venire post me, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur nie. « Haec est », ait vir sanctus, « vita et regula nostra omniumque, qui nostrae voluerint societati coniungi. Vade igitur, si vis esse perfectus , et perfice quae audisti ». i c 25 4. Non multo post vocatis eodem spiritu quin que viris, filioruin Francisci senarius numerus completus ' est; inter quos tertium sortitus est locum sanctus pater Aegidius, vir utique Deo plenus et celebri memoria dignus Hie etenim postmodum virtutum sublimium exercitatione praeclarus, sicut famulus Domini de ipso praedixit, quamquam esset idióta et simplex, ad excelsae contemplations sublimatus est verticem. Nam per multa curricula temporum sursumactionibus 2 incessanter inten­tus, adeo crebris in Deum rapiebatur excessibus, quemad­modum et ego ipse oculata fide conspexi, ut magis censeretur inter homines vitam angelicam agere quam humanam. lie 109 5- Illo quoque tempore cuidam sacerdoti civitatis Assisii, nomine Silvestro, honestae conversationis viro, quaedam a Domino fuit ostensa visio non tacenda. Cum enim modum et viam Francisci fratrumque suorum hu­mano spiritu abhorreret, ne periclitaretur pro temeritate iudicii, respectu fuit supernae gratiae visitatus. Yidebat namque in somnis totam Assisii civitatem a dracone mag­no 3 circumdari, prae cuius magnitudine nimia tota regio 1 Obieral 22 április 1262, cum auctor Legendae liuic scribendae erat intentus. 2 Cf. S. Bonaventura, Itiner. mentis in Deum, c. 1, n. 1 ; Collationes in Hexaem., XIX, 27 et XXII, 22, ap. Opera omnia, V, 297, 424, 441; de Fr. Aegidio, 448-9. Cf. supra, p. 4, nota 5. 3 Cf. Dan. 14, 22. Draco deficit in fonte.

Next

/
Thumbnails
Contents