S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT II. De perfectaconversione eius ad Deum et de reparatione trium ecclesiarum

LEGENDA MAIOR. CAP. III. 45 animo eucurrit ad locum. At ipse, quia novus Christi erat athleta, cum audiret persequentium minas et eorum praesen­tiret adventum, dare locum irae volens \ in quadam occulta fovea seabscondit; in qua diebus aliquibus latitando, ro­gabat Dominum incessanter, lacrjmarum imbre perfusus, ut liberaret de manibus persequentium animam suam 2, et pia quae inspiraverat vota, benigno favore compleret. Igitur ex­eessiva quadam complelus laetitia, * coepit de pusillanimi- * 11 tatis ignavia semetipsum arguere, relictaque fovea et abiecto pavore, versus civitatem Assisii viam aggressus est. Quem cum cives cernerent facie squalidum et mente rnuta­tum, ac per hoc alienatum putarent a sensu, luto platearum et 'lapidibus impetebant ' et tarnquam insano et dementi " iui 8 clamosis vocibus insultabant. * Famulus autem Domini, * 12 nulla fractus aut mutatus iniuria, 'ut surdus' in omnibus 4 pertransibat' 3. Cumque clamorem huiusmodi pater audisset, statim 'accurrens', non ad liberandum eum, sed potius ad perdendum: omni miseratione subtracta, ' pertractum domi' primo verbis, deinde verberibus et vinculis angit. Ipse autem ad exsequendum quod coeperat promptior ex hoc et validior reddebatur, recolens illud Evangelii verbum 4: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipso­rum est regnum caelorum. 3. Post modicum vero tempus, patre a patria disce­1 c 13 dente, mater eius factum 'rnariti non approbans' etinflexibi- * > iui 8 lem fili i constantiam emolliri posse non sperans, a vinculis absolutum abire permisit. At ipse, gratias omnipotenti 'Do­mino' referens, ad locum, in quo prius fuerat, est reversus. 'Rediens' autem pater et eum non inveniens domi, con­vitiis illatis uxori, fremens cucurrit ad locum, ut, si eum 1 Rom. 12, 19. 2 Cf. Ps. 30, 16; 408, 31 ; 141, 7-8. 3 Hie inter '' locata sunt ex Officio, 11, 111 (p. 76). Indidem sunt etiam loci infra post 3 lineas, sed participium * accurrens » est luliani, 7. 4 Matth. 5, 10.

Next

/
Thumbnails
Contents