S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
CAPUT I. De conversatione sancti Francisci in habitu saeculari
1 6 S. BONAVENTURA. * i c 2 auditui dat intellectum inflicta vexatio 1, * facta est super * iui 2 eum manus Domini et immutatio dexterae Excelsi, * diutinis languoribus ipsius corpus affligens, ut coaptaret ani" I c 3 mam ad sancti Spiritus unctionem. 'Cnmque', resnraptis * iic 5 corporis viribus, * sibi vestimenta decentia more solito praeparasset, obvium habuit militem quemdam generosum quidem, sed pauperem et male vestitum, cuius pauperiem pio miseratus affectu, ilium protinus, se exuto, vestivit, ut simul in uno gemlnum impleret pietatis officium, quo et nobilis militis verecundiam tegeret et pauperis hominis penuriam relevaret. i c 5 * II c 6 3. Nocte vero sequenti, cum se sopori dedisset, *pala* ic 5 tium speciosum et magnum cum * militaribus armis crucis Christi signaculo insignitis dementia sibi divina monstra17 vit, ut misericordiam pro summi Regis amore pauperi exhibitam militi praeostenderet incomparabili compen5 sandam esse mercede. Unde et cum quaereret, cuius essent: ilia omnia sua fore militumque suorum, superna fuit " iui 3 assertione responsum. 'Evigilans' itaque mane, cum nondum haberet exercitatum animum ad divina perscrutanda mysteria nesciretque per visibilium species transire ad contuendam invisibilium veritatem, magnae fore prosperitatis indicium aestimabat 'insolitam' visionem. Disposuit itaque, divinae adliuc dispositionis ignarus, in Apuliam ad * II c 6 quemdam liberalem comitem se conferre, * in ipsius sperans obsequio decus aclipisci militia e, utostensa sibi visio praetendebat. Cumque, paulo post iter aggressus, ivisset usque ad proximam civitatem, audivit in nocte Dominum fainiliari sibi allocutione dicentem: «Francisce, quis potest melius facere tibi, dominus aut servus, dives aut pauper ?». Cui cum Franciscus respondisset, quod tam dominus quam dives facere melius potest, intulit statim : « Cur 1 Is. 28, 19; tunc Ezech. 4, 3 et Ps. 76, 11.