S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
LEGENDA MINOR S. FRANCISCI
LEGENDA MINOR. I I I. 205 Lectio quinta. Porro licet vir sanctus et humilis sacra illa signacula xin, 5 omni diligentia studeret abscondere, Domino tamen complaeuit ad gloriam suarn mirabilia quaedam aperta per illa monstrare, ut, dum illorum vis occulta per signa clara patesceret, inter densas caliginosi saeculi tenebras ut siclus praefulgidum radiaret. * Nam et circa Montem AI- * xm, 7 vernae praefatum, antequam vir sanctus ibidem moram traxisset, nube obscura ex ipso monte surgente, grandinis violenta tempestas fructus terrae consuetudinarie devastabat. Verum post illám apparitionem felicem non sine incolarum admiratione ac gaudio grando consueta cessavit, ut caelestis illius visionis excellentiam et stigmatum ibidem impressorum virtutem serenata praeter morem ipsa caeli facies declararet. Lectio sexta. Illo quoque tempore in provincia Re a ti na pestis xm, 6 valde gravis invaluit, quae oves et boves in tantum coepit invadere, ut viderentur pene omnes irremediabili morbo languere. Vir autem quidam timens Deum nocte fuit per visionem commonitus, ut ad eremitorum fratrum, in quo beatus Pater tunc moram trahebat, festinanter accederet loturamque manuum et pedum ipsius impetraret a sociis ac super animalia languida spargeret, et sic pestis oinnis illa cessaret. Quod cum vir ille diligenter implesset, tantam illi, quae sacras contigerat piagas, contulit Deus aquae virtutum, ut, dum ipsius aspersio languentes greges vel modicum attigisset, omnem illam pestilentiae plagam repelleret, pristinoque recuperato vigore, ad pastum animalia currerent, tamquam si nil mali penitus ante sensissent.