S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
LEGENDA MINOR S. FRANCISCI
206 . S. BONAVENTURA. Lectio septima. Mirac. i, 5 Denique 1 lam miram ex lime consecutae sunt manus illae virtutem, ut suo eontactu salviiieo et validam redderent sos|)itatem aegrotis et vivaeem sensum paralyticis iam membris et aridis, et quod maius his omnibus est, vitam incolumem letaliter sauciatis. Nam ut de pluribus eius prodigiis duo quaedam anticipando simul et perstringendo eommemorem, cum apud Ilerdam vir quidam, loann es nomine, beato Francisco devotus, adeo sero quodam fuisset vulnerum atrocitate concisus, ut vix crederetur supervicturus in crastinum, apparente sibi mirabiliter Patre sanctissimo et vulnera ilia sacris manibus contingente, hora eadem sic integrae sospitati redditus est, ut '' Mirac. i, 2 mirabilem 'crucis signiferum' omni veneratione dignissimum omnis ilia regio proclamaret. Quis enim posset sine admiratione conspicere hominem non ignotum sub eodem quasi momento temporis nunc plagis laniatum saevissimis, nunc incolumitate gaudentem? Quis sine gratiarum actione recolere? Quis denique sine devotione tam pium, virtuosum praeclarumque miraculum fideli valeat mente pensare ? Lectio octava. Mirac. I, 6 Apud Potentiam, civitatem Apuliae, clericus quidam, nomine Roger us, cum de sacris beati Patris stigma tibus cogitaret inania, subito fuit in manu sinistra sub chirotheca percussus, ac si prosilisset spiculum de balista, ipsa tarnen chirotheca omnino manente intacta. Cum vero per triduum vehementis fuisset dolor is cruciatus aculeo et iam mente compunctus beatum invocaret et adiura1 Ex ipsius Legendae maioris Miraculis, I, 5.