S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

LEGENDA MINOR S. FRANCISCI

LEGENDA MINOR. II I. 199 ris vi gubernaretur intrinseca, cernentibus et mirantibus cunctis, qui aderant, sine aliquo reraige longius se protraxit a terra. Cum autem aliquanto spatio maris secessisset in altuni, stetit inter fluctus immobilis, quamdin, exspectantibus turbis in littore, viro Dei praedicare complacuit. Cumque, audita sennone visoque miraculo ac benedictione accepta, ipso rogante, muititudo recederet, non alterius quam cae­leslis iussionis impulsu navis applicuit, tamquam si crea­Iura Factori deserviens \ Creatoris perfecto cultori et sine rebellione se subderet et sine retardatione pareret. Lectio quinta. Moram eo faciente tempore quodam in eremitorio Graecii, ym, 11 loci illius indigenae malis adeo multiplicibus gravabantur, quod et grando annua tempestate blada vastabat et vineas, et luporum muititudo rapacium non solum bruta, sed et ho­mines consumebat. Sic igitur vehementer afflictis omnipo­tentis Domini famulus benigne compatiens, in publica illis praedicatione promisit seque fideiussorem eis instituit, quod pestilentia ilia omnis abscederet, si confessione prae­missa, dignos poenitentiae fructus face re vellent. Ab illa itaque hora, poenitentiam ad exhortationem ipsius agentibus illis, cessaverunt clades, periere pericula, nec molestiae quid­quam intulere lupi vel grandines; immo, quod maius est, si quando vicinorum arva grando pervaderet,. istorum terminis appropinquans aut terminabatur ibidem, aut in partem aliam divertebat. Lectio sexta. Alio quoque tempore, cum praedicationis causa vir Dei xu, 3 4 vallem Spoletanam' circuiens, appropinquasset Bevanio, «> i c 58 1 Sap. 16, 24.

Next

/
Thumbnails
Contents