S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

LEGENDA MINOR S. FRANCISCI

200 . S. BONAVENTURA. xii, 3 ad quemdam locum devenit, in quo diversi generis avium maxima multitudo convenerat. Quas oculo pio conspiciens, irruente in se Spiritu Dominivelociter cucurrit ad lo­cum, illisque saluta t i s alacriter, ut verbum Dei attente au­dirent, silentium imperavit. Cum autem plura de beneíi­ciis Dei creaturis collatis et laudibus ei ab ipsis redden­dis loqueretur aviculis, illae modo mirabili gestientes eoepe­runt extendere collá, protendere alas, aperire rostra et in ipsum attente respicere, tamquam si eloquiorum eius admira­bilem conarentur sentire virtutem. — Iuste quidem vir Deo '' xii, 12 plenus 2 ad creaturas huiusmodi 'ratione carentes' pio ferebatur humanitatis affectu, cum et illae versa vice tam miro modo inclinarentur ad ipsum, ut instruenti attende­reut et praecipienti parerent et ad suscipientem cum se­curitate confugerent et apud retinentem sine difficultate manerent 3. Lectio septima. ix, 5 Tempore vero, quo pro palma consequenda martyrii ad partes ultramar inas trans ire. tentaverat, nec ta­rnen id consummare valuerat, maris tempestatibus prae­peditus 4, adeo sibi adstitit Gubernatoris omnium dignativa provisio, ut eum cum plurimis aliis a periculis mortis erue­ret et mirabilia opera sua circa ipsum in profundo mon­straret 6.* Nam cum de Sclavonia in Italiam redire pro­poneret et navem quamdam absque ullis omnino stipendiis conscendisset, affuit quidam in ipso ingressu pro Christi pauperculo missus a Deo 6, qui et secum ferret necessaria victus et cuidam timenti Deum de navi ad se vocato tri­bueret, ut nil prorsus habentibus opportuno tempore mini­1 Cf. ludic. 14, 6. 2 Cf. Gen. 41, 38. 3 Cf. Leg. maior, VIII, 7-10. 4 Cf. Ill, lectio 9; Leg. maior, IX, 5; VII, 13. 5 Cf. Ps. 106, 24. 0 loh. 1, 6.

Next

/
Thumbnails
Contents