S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
LEGENDA MINOR S. FRANCISCI
198 . S. BONAVENTURA. v, 10 vini poculum peteret, nihilque de vino, quod sibi dari posset, responderetur adesse, iussit aquam afferri et allatain signo crucis edito benedixit. Mox vinuin efficitur optimum quod fuerat aqua pura, et quod deserti loci paupertas non potuit, sancti viri puritas impetravit. Ad eius gustum protinus tanta facilitate convaluit, ut evidenter claresceret, quod optatuin '' VII, 13 ' poculum' illud a largo sibi fűit Datore eoneessum, non tani ut aííiciens ad sapor em quam ut efílcax ad salutem. Lectio tertia. VII, 12 Alio quoque tempore vir Dei ad quamdam eremum transferre se volens, ut ibi liberius contemplationi vacaret, quia debilis erat, cuiusdam pauperis hominis vectabatur asello. Cumque diebus aestivis famulum Dei sequendo vir ille montana conscenderet, asperioris et longioris viae itinere fatigatus nimioque sitis ardore deficiens, instanter coepit clamare ac dicere, quod nisi paululum biberet, confestim spiritum exhalaret. Absque mora vir Dei prosilivit ab asino, et fixis in terra poplitibus, palmas tetendit ad caelum, orare non cessans, donee se intellexit auditum. Oratione tandem finita: «Festina», inquit viro, «ad petram, et illic aquam vivam reperies, quam tibi hac bora misericorditer Christus de lapide bibendam produxit ». Cucurrit sitiens homo ad locum ostensum bibit que aquam de petra orantis virtute productam et poculum hausit a Deo sibi de saxo durissimo '' VII, 13 4 propinatum '. Lectio quarla. xii, 6 Tempore quodam, quo famulus Domini secus mare praedicabat Gaietae, cum turbarum in eum prae devotione ruentium declinare vellet applausum, in unam littori haerentem naviculam prosiliit solus. Ilia vero, tamquam si moto-