S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
LEGENDA MINOR S. FRANCISCI
Incipit minor vita beati Francisci Et primo de conversione ipsius. — I. Lectio 'prima. Apparuit gratia Bei Salvatoris nostri 1 diebus istis no- Proi. 1 vissimis in servo suo Francisco, quem Paler misericordiarum et luminum in tarn larga 'dulcedinis benediction e " i, 1 praevenit quod, sicut ex vitae ipsius decursu luculenter apparet, non solum de mundialibus tenebris eduxit in lucem, sed et perfectis eíTecit virtutum praerogativis et meritis celebrem, * nec non et praeclaris circa eum crucis * Proi. 2 osteosis mysteriis iosigniter demonstravit illustrem. — Hie nimirum de vallis Spoletanae partibus, civitate Assisii, 1 c 1 trahens originem, primumque ' Joannes vocatus a matre " 11 c 3 dehinc Franciscus a patre 2, nominationis quidem paternae vocabulum tenuit, sed et rem materni nominis 8 non reliquit. * Licet enim inter vanos fuerit hominum filios iuvenili * i, 1 aetate nutritus in vanis et post aliqualem litterarum notitiam lucrativis mercationum deputatus negotiis, superno tamen sibi assistente praesidio, nec inter lascivos iuvenes post carnis petulantiam abiit, nec inter cupidos mercatores speravit in pecunia et thesauris 4. 1 Tit. 2, 11. Deinde respiciuntur II Cor. 1, 3, et lac. I, 17. — In margine citatur simpliciler Leg. maior, Proi., dein I, 1, i. e. cap. I, num. I etc. 2 Cf. etiam I Cel., 120. 8 Joannes = a cui est Domini gratia » explicat S. Hieronymus, De nomin. hebr., Nov. Test., I, s. v. 4 Eccli. 31, 8.