S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

LEGENDA MINOR S. FRANCISCI

174 . S. BONAVENTURA. Lectio secunda. I, I Inerat namque iuvenis Francisci praecordiis divinitus indita cum lenitate mansuetudinis quaedam ad pauperes miseratio liberális, quae secum ab infantia crescens, tanta cor illius benignitate repleverat, ut, iam Evangelii non surdus auditor, omni proponeret se petenti tribuere, maxime si divinum I c 89 allegaret am o rem. In ipso quippe ' iuventutis flore ' iirma se Domino sponsione constringens, quod numquam, si pos­sibilitas afforet, petentibus pro amore Domini se negaret, dum promissum tam nobile usque ad mortem servare non destitit, ad copiosiora in Deum dilectionis et gratiae incre­menta pervenit. Verum, licet hie iugiler in corde ipsius * i, 2 divini amoris vigeret igniculus, * ignorabat adhuc adole­' II, 5 scens, curis terrenis implicitus, caelesti s ' allocutionis arca­num', donee, facta manu Domini super eum, et castigatus fuit exterius prolixi languoris gravedine et clarificatus interius sancti Spiritus unction e. Lectio tertia. 1.2 Corporeis postmodum viribus utcumque resumptis men­teque mutata in melius, cum militem quemdam nobilem quidem genere, sed inopem rebus obvium insperato ha­buisset occursu, generosi Regis et pauperis Christi me­mor effectus, tanta fuit erga virum pietate permotus, ut decentia, quae sibi de novo paraverat, indumenta depo­I» 3 neret illumque protinus, se nudato, vestiret. — Nocte vero sequenti, cum se sopori dedisset, pal a ti um speciosum et magnum cum militaribus armis crucis signaculo insignitis is, pro cuius amore militi egeno subvenerat, dignativa sibi revelatione monstravit, necnon visa omnia sua fore militum­que suorum, si crucis Christi vexillum constanter assumeret, * 4 sub asseverationis certitudine repromisit. * Ex tunc a

Next

/
Thumbnails
Contents