S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
Incipiunt quaedam de Miraculis ipsius post mortem osteosis
LEGENDA MAIOR. MIRAGULA VII. datum cum socio celeriter adimpleret, venientesque ad hospitis domum, cuncta, quae viderat alter, per ordinem narrarunt eidem. Stupuit vir ille non modicum, et universa quae dicebantur, vera esse confirmans, compunctus ad laerimas, confessus est libens. Tandem correctione promissa, interior eque homine taliter renovato, exterior em continuo recuperavit aspectum. Huius miraculi fama circumquaque diffusa non solum ad reverentiam Sancti, verum etiam ad confessionem liumilem peccatorum et hospitalitatis gratiam plurimos incitavit. 7a. Additio posterior \ — Quidam pro furti calumnia caecatus fuit rigore saecularis iustitiae apud Assisium, Othone milite per ministros publicos sententiam Octaviani iudicis 2 de eruendis accusato oculis exsequente. Qui taliter deformatus, effbssis oculis, praecisis nervis opticis etiam cum cultello, ductus ad altare beati Francisci 3, implorata ipsius Sancti dementia, et sua in praedicti criminis impositione innocentia allegata, Sancti ipsius merito infra triduum novos recepit oculo s, minores quidem 1 Facta item a Fr. Hieronymo de Asculo, Ministro generali 1-274-79; v. Vitam, III, 9a (p. 26). Cf. praefati Epistolam fusiorem de hoc Miraculo, missam Roma ad Fratres Minores Assisium, 1 maii 1276, ap. haec AF III, 358, in nota, atque eiusdem de dicto miraculo Epistolam breviorem, missam indidem 5 maii 1276 (sic) ad Capitulum generale Ordinis, congregandum 20 maii Patavii; ed. P. Athanasius Lopez, 0. F. M., ap. Archiv. Franc. Hist., I (1908), 85-6. 2 Hie certo erat iudex Assisii an. 1228; v. Arn. Fortini, Nova Vita di S. Francesco, Milano 1926, 387. In cit. Epistola I dicitur, furem accusatum fuisse, quod domino Gratiano (non Cypriano) Matthaei de Liperlioni a cum esset potestas Assisii», mantellum surripuerat. Ilic vero tali officio functus est an. 1231 ; quo ergo anno miraculum acciderat. 3 In nova eius basilica; cf. Vita, XV, 8; Mirac., II, 8.