S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
Incipiunt quaedam de Miraculis ipsius post mortem osteosis
1<156 S. BONAVENTURA. illis quibus orbatus fuerat, sed non minus limpide yisus officium exercentes. Huius autem stupendi miraculi testis fuit praenominatus miles Otho, iuramento ad hoc adstrictus, coram domino Iacobo abbate Sancti Clementis, auctoritate domini Iacobi episcopi Tiburtini 1 de ipso miraculo inquirente. Testis etiam exstitit eiusdem miraculi frater Gruilielmus Romanus a fratre Hieronymo, generali Ministro Ordinis Fratrum Minorum, ad veritatem dicendam, quam circa hoc noverat, praecepto et excommunicationis sententia obligatus. Qui taliter adstrictus coram pluribus Ministris .provincialibus eiusdem Ordinis et aliis magni meriti fratribus affirmavit, se dudum, adhuc saecularem exsistentem, vidisse eum habentem oculos et postmodum actu excaecationis iniuriam patientem, ac se excaecati oculos in terram proiectos curiose cum baculo revolvisse, et postmodum virtute divina eumdem, novae lucis receptis oculis, videntem clarissime conspexisse 2. VIII. — De liberatis a variis morbis. Hi C 125 1. Apud Castrum Plebis 3 iuvenis quidam mendicus surdus erat et mutus a nativitate sua, qui linguam adeo curtam habebat ac tenuem, quod multoties exquisita a pluribus, praecisa penitus videretur. Vir quidam, Marcus nomine, ipsum propter Deum suscepit hospitio ; qui, eum sibi benefacere sentiens, coepit cum ipso assiduus demorari. Sero quo dam, cum praedictus vir coenaret cum coniuge, adstante puero coram eis, dixit uxori : « Hoc ego maximum miraculum reputarem, si beatus Franciscus huic auditum red1 lacobus Antonius Colonna, 1209 - c. 1248. Idem occurrit in Mirac., V, 4. 2 Cf. aliud additamentum in X, 5a (p. 166). 3 «Citiä della Pieve » in Umbria.