S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

Incipiunt quaedam de Miraculis ipsius post mortem osteosis

LEGENDA MAIOR. MIRACULA V. 147 fratrum Minorum plurimum diligebat et sanctum Franciscum inter Sanctos speciali venerabatur affectu. Dixit autem credi­tor suus voce blasphema, quod nec Franciscus nec Deus pos­set eum de suis manibus liberare. Factum est itaque in vigilia sancti Francisci, cum vinctus ille nihil comedisset, sed ob Sancti amorem victum suum cuidam tribuisset egeno, nocte veniente apparuit ei vigilanti sanctus Franciscus. Ad cuius ingressum vincula de pedibus et catenae de manibus cecide­runt, sponte aperta sunt ostia, prosilierunt tabulae de solario, et liber abscessit homo, ad propria rediens. Implevit ex tunc votum, ieiunans vigiliam beati Francisci et cereo, quem an­nuatim consuevit offer re, in accrescent is devotionis indi­cium annuatim unam unciam superadded. 4. Residente in sede beati Petri domino Gregorio Nono, ill C 93 quidam Petrus nomine de civitate Alifia 1, de liaeresi ac­cusatus, Eomae captus est et de mandato eiusdem Pontifi­cis, ad custodiendum traditus episcopo Tiburtino 2. Quem sub poena episcopatus accipiens, compedibus alligavit obscu­roque ipsum carcere, ne posset effugere, fecit includi, panem ei praebens in pondere et poculum in mensura 3. Coepit autem homo ille beatum Franciscum ad sui miseren­dum multis precibus et fletibus invocare, eo quod audierat solemnitatis eius iam adesse vigiliam. Et quoniam fidei puritate omnem abdicaverat haereticae pravitatis errorem totaque cordis devotione adhaeserat iidelissimo Christi servo Francisco, intercedentibus ipsius meritis, a Domino meruit exaudiri. Instante enim iam nocte suae festivitatis, circa crepusculum beatus Franciscus in carcerem miseratus descendit et ilium suo nomine vocans, ut cito surgeret, im­peravit. Qui timore perterritus, quisnam esset, interrogans, beatum Franciscum adesse audivit. Cumque virtute praesen­tiae viri sancti vincula pedum suorum confracta conspiceret 1 «Alife J> in provincia Caserlae. eo infra, VII, 7a (p. 156), nota 1. * « Tivoli ». Cf. de 3 Ez. 4, 16.

Next

/
Thumbnails
Contents