S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

Incipiunt quaedam de Miraculis ipsius post mortem osteosis

1<148 S. BONAVENTURA. IN C 93 cecidisse, et tabulas carcer i s clavis ultro prosilientibus ape­riri, et apertum iter sibi ad exeundum praeberi : solutus ta­rnen et obstupefactus fugere nesciebat, sed ad ianuara da­mans, custodes omnes perterruit. Qui cum eum liberatnm a vinculis episcopo nuntiassent, post intellect um ordinem rei, ad carcerem pontifex devotus accessit, et manifeste Dei virtu­tem cognoscens, ibidem Dominum adoravit,. Vincula quoque coram domino Papa et cardinalibus delata fuerunt, qui, videntes quod factum fuerat, admirati plurimum benedixerunt Deum. 94 5. Guidolottus de Sancto Geminiano 1 falso accusatus fuit, quod veneno interemerat quemdam virum et quod eo­dem genere mortis filium eiusdem viri et universam eius familiam proposuerat enecare. Captus proinde a potestate terrae 3, gravissimis vinculis aggravatus, in turri quadam reclusus est. Ipse vero fiduciam habens in Domino, pro sua innocentia, quam sciebat, causam commisit beati Fran­cisci patrocinio defendendam. Excogitante igitur potestate, qualiter criminis obiecti confessionem eliceret per tormcnta qualibusque poenis confessum faceret interire, nocte ilia, cum mane ad cruciatus deberet adduci, sancti Francisci prae­sentia exstitit visitatus et immenso luminis fulgore usque mane circumdatus repletusque gaudio et fiducia multa, securitatem evasionis accepit. Advenerunt mane tortores et eductum de carcere equuleo suspende runt, aggravan tes super eum multa pondéra ferri. Depo si tus est pluries et iterum ele­vatus, ut, poena poenae succedente, citius ad confessionem criminis arcerelur. Sed spiritu innocentiae laetabatur in vultu, nullam moestitiam praetendens in poenis. Deinde accensus est ignis sub ipso non modicus, nec propterea capillus est laesus, cum tamen capite dependeret ad terram. Tandem bulliente oleo superfusus, virtute patroni cui se commiserat defensan­dum, haec omnia superavit et sic dimissus liber, salvus abscessit. 1 Vide supra, III, 10. 2 Id est, a praefecto oppidi.

Next

/
Thumbnails
Contents