S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

Incipiunt quaedam de Miraculis ipsius post mortem osteosis

1<146 S. BONAVENTURA. ill C 88 debat a culpa sibi imposita innocent ein, pro liberatione ipsius apud virum precibus insistebat devolis. Verum non acquiescente viri sui duritia obstinata, recurrit domina sup­plex ad sanctum Franciscum et eins pietati voto commenda v i t insontem. Protinus affuit miseroruin adiutor et virum in carcere positum misericorditer visitavit \ Solvit vincula, car­cerem fregit, innocentem manibus apprehensum foras eduxit et alt : «Ego sum ille cui domina tua te devote commisit». Cumque ille timore magno corriperetur et pro descensu altis­simae rupis voraginem circuiret, subito liberatoris sui virtute inveniens se in piano, rediil ad dominam suam, relata­que per ordinem miraculi veritate, devotam dominam ad Christi amorem et reverentiam servi eius Francisci fer­ventius inflammavit. 89 2. In Massa Sancti Petri 2 cuidam militi debebat pe­cuniae quantitatem pauperculus quidam. Cumque prae inopia facultas lion suppeteret persolvendi, captus debitor a milite repetente, misereri sibi orabat suppliciter, dilationem quae­rens amore beati Francisci. Sprevit superbus miles preces oblatas et Sancti amorem velut i inane quid inaniter vilipendit. Nam cervicose respondens : « Tali te», ait, « loco recludam et tali retrudam carcere, quod nec Franciscus nec aliquis te poterit adiuvare». Tentavit quod dixit. Carcerem adinvenit obscurum, in quo hominem vinculatum coniecit. Paulo post affuit sanetus Franciscus, et fracto carcere ruptisque compe­dibus, illaesum hominem reduxit ad propria. Sic fortitudo Francisci, militem praedata superbum, captivum, qui se sibi subiecerat, liberavit a malo militisque proterviam mirando miraculo in mansuetudinem commutavit. 91 3. Albertus de Aretio, cum in vineulis aretissimis te­neretur pro debitis iniuste ab eo petitis, suam innocentiam sancto Francisco humiliter commendavit. Ordinem quidem 1 Cf. Matth. 25, 43. 2 Alias Massa Trabaria; v. supra, in Vita, VI, 7; X, 2; infra, IX, 3.

Next

/
Thumbnails
Contents