S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT XIV. De patientia ipsius et transitu mortis

LEGENDA MAIOR. CAP. XIII. 119 6. Tandem cunctis in eum completis mysteriis, * anima ilia * i C lio sanctissima carne soluta et in abyss um divinae claritatis absorpta, beatus vir obdormivit in Domino \ — Unus autem ex fratribus et discipulis eius vidit animam 'illam' beatam, ' • iui 70 sub specie stellae praefulgidae a Candida subvectam nube­cula super aquas multas in caelum recto tramite sursum ferri, tamquam sublimis sanctitatis candore praenitidam et cae­lestis sapientiae simul el gratiae ubertate replelam, quibus vir sanctus promeruit locum introire lucis et pacis, ubi cum Christo sine fine quiescit. — Minister quoque fra­11 C 218 trum in Terra Labor is tunc erat frater Augustinus, vir utique sanctus et iustus, qui in hora ultima positus, cum diu iam pridem amisisset loquelam, audientibus qui asta­bant, subito clamavit et dixit : « Exspecta me, pater, exspecta, ecce, iam venio tecum!». Quaerentibus fratribus et admiran­tibus multum, cui sic loqueretur audacter, respondit : « Nonne videtis patrem nostrum Franciscum, qui vadit ad caelum » ? Et statim sancta ipsius anima, migrans a carne, patrem est secuta sanctissimum . — Episcopus Assisinas ad ora- 220 torium Sancti Michaelis in Monte Gargano tunc temporis peregrinationis causa perrexerat, cui beatus Franciscus, appa­rens nocte transitns sui, dixit: «Ecce, relinquo mundurn et vado ad caelum 2». Mane igitur surgens, episcopus sociis narravit quae vidit, et Assisium rediens, cum sollicite per­quisisset, certitudinaliter comperit, quod ea hora, qua sibi per visionem innotuit, beatus Pater ex hoc mundo migravit. — Alaudae aves, lucis amicae et crepusculo-ill c 32 rum tenebras horrescentes, hora transitus sancti viri, cum iam esset noctis secuturae crupusculum, venerunt in multitu­dine magna sup r a tectum domus et diu cum insolita qua­dam iubilatione rotantes, gloriae Sancti, qui eas ad divi­nam laudem invitare solitus erat, tam iucundum quam evidens testimonium perhibebant 3. 1 Act. 7, 60. 2 loh. 16, 28. 3 Cf. loh. 1, 7.

Next

/
Thumbnails
Contents