S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
CAPUT XL Deintelligentia Scripturarum et spiritu prophetiae
7 2 S. BONAVENTURA. Ii c 30 tacuero, conscientiam non evadam. Quid ergo tibi videtur »? Eespondit socius eius dicens: «Frater, pro rainimo tibi sit, ut ab hominibus iudiceris, quia non modo incipis fatuus reputari. Exonera conscientiam tuam et Deum magis time quam homines». Quo audito, exsiliens Christi praeco salutaribus monitis Christianos aggreditur, prohibet bellum, denuntiat casum. Fit Veritas in fabulam, induraverunt cor suum et noluerunt reverti. Itur, committitur et bellatur, totaque in fugam vert itur militia Christiana, finem belli opprobrium regerens, non triumphum. Tanta vero strage Christianorum imminutus est numerus, ut circa sex millia fuerint inter mortuos et captivos. In quo evidenter innotuit, quod spernenda non erat sapientia pauperis ; cum anima viri iusti enuntiet aliquanclo vera, quam Septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum \ Ii c 31 4. Alio quoque tempore, cum post reversion em ipsius * ni C 41 de ultra mare * Celan um praedicaturus accederet, miles quidam supplici eum devotione cum instantia magna invitavit ad prandium. Yenit itaque ad militis domum, omnisque familia pauperum hospitum exsultavit ingressu. Ante vero quam cibum sumerent, iuxta solitum morem vir mente devotus offerens Deo preces et laudes, oculis stabat elevatis in caelum. Oratione completa, benignum hospitem familiariter advocatum in partem sic allocutus est: «Ecce, frater hospes, tuis victus precibus, ut manducarem, domum tuam intravi. Meis nunc cito monitis acquiesce, quoniam non hic, sed alibi manducabis. Confitere nunc peccata tua, verae poenitentiae dolore contritus, nec in te remaneat quidquam, quod veridica confessione non pandas, ßeddet tibi Dominus hodie vicem, quoniam tanta devotione suos pauperes suscepisti». Acquievit continuo vir ill© sermonibus sancti, socioque ipsius universa peccata in confessione detegens, disposuit domum suam 2 et ad mortem suscipiendam se, quantum valuit, 1 Eccli. 37, 18. 8 Cf. 1s. 38, 1.