S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT XL Deintelligentia Scripturarum et spiritu prophetiae

LEG END A MA10R. GAP. XI. 89 ut audita faciant, et cum fecerint, aliis facienda proponant. Yolo», inquit, «fratres meos discipulos evangelicos esse sicque in notitia veritatis proficere, quod in simplicitatis puritate concrescant, ut simplicitatem columbinam a pru­dentia serpentina non separent, quas Magister eximius ore suo benedicto coniunxit » \ 2. Interrogatus Sen is a quo dam religioso viro 2, theo­11 c 1 Q3 logiae sacrae doctor e, de quibusdam quaestionibus diffici­libus intellectu, tanta claritate doctrinae divinae sapientiae patefaciebat arcana, ut vehementer stuperet vir iile peritus et cum admiratione referret: «Vere theologia sancti patris istius, puritate ac contemplatione tamquam alis in altum subvecta, est aquila volans; nostra vero scientia ventre gra­ditur super terram ». — * Licet enim esset imperitus ser- * 102 mone 3 J scientia tarnen plenus enodabat dubia quaestionum el abscondita producebat in lucem. Nec absonum, si vir sanctus Scripturarum a Deo intellectum acceperat, cum per imitationem Christi perfectam veritatem ipsarum de­scriptam gestaret in opere et per sancti Spiritus unctionem plenariam, doctorem earum apud se haberet in corde 4. 3. Adeo etiam in ipso claruit spiritus prophetiae, II c 27 ut et praevideret futura et cordium contueretur occulta, absentia quoque velut praesentia cerneret et se praesentem absentibus mirabiliter exhiberet. Tempore namque, quo 30 Damiatam Christianorum obsidebat exercitus, aderat vir Dei, non armis, sed fide munitus 5. Cum igitur die belli Chri­stiani pararentur ad pugnam, hoc audito, Christi servus ve­hementer ingemuit dixitque socio suo : « Si belli fuerit at­temptatus congressus, ostendit mihi Dominus non prosper e cedere Christianis; verum, si hoc dixero, fatuus reputabor; si 1 Matth. 10, 16. — Cf. etiam II Cel., 102. 2 Iuxta fontem erat Frater Ord. Praedicatorum. 3 II Cor. 11,6; tunc cf. lob, 28, M. 4 Cf. I loh. 2, 20. — Vide infra, num. 7. 5 Supra, IX, 7.

Next

/
Thumbnails
Contents