S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
CAPUT XL Deintelligentia Scripturarum et spiritu prophetiae
7 2 S. BONAVENTURA. a mundo, excitativum est cordium in fide Christi torpen* i c 87 tiurn, * et foenum praesepii reservatum a populo mira'' iui 55 biliter sanativum ' brat o rum' languentium et aliarum repulsivum peslium diversarum, gloriiieante Deo per omnia servum suum sanetaeque orationis efficaciam evidentibus miraculorum prodigiis demonstrante. CAPUT XL De intelligentia Scripturarum et spiritu prophetiae. 1. Ad tantam autem mentis serenitatein indefessum orationis Studium cum continua exercitatione virtutum viii c 102 rum Dei perduxerat, ut, quamvis non habuerit sacrarum litterarum peritiam per doctrinam 1, aeternae tamen lucis irradiatus fulgoribus, Scripturarum profunda miro intellectus scrutaretur 2 acumine. Penetrabat enim ab omni labe purum ingenium mysteriorum abscondita, et ubi magistralis scientia foris stat, affectus introibat amantis. Legebat quandoque in libris sacris, et quod animo semel iniecerat, tenaciter iinprimebat memoriae, quia non frustra mentalis attentionis percipiebat audit u quod continua e devotion is ruminabat affect u. — Quaerentibus aliquando fratribus, utrum sibi 195 placeret, quod litterati iam recepti ad Ordinem intenderent studio sacrae Scripturae respondit 3: «Mihi quidem placet 4, dum tamen exemplo Christi, qui magis orasse legitur quam legisse 6, orationis Studium non omittant 6, nec tantum studeant, ut sciant qualiter debeant loqui, sed 1 Cf. supra, 1,1. 2 Cf. lob, 28, II. 3 Cf. II Cel., 102, 163, 189, 194; v. etiam I Cel., 57. 4 Cf. II Cel., 91, 195. Cf. S. Bonaventura, Epistola de tribus quaeslionibus, n. 10, ap. Opera omnia, VIII (1898), 334; ubi aliud factum refert. 6 Oravit: Matth. 14, 23; 19, I3; Marc. 1, 35; Luc. 5, 16; 6, 12. Legit: Luc. 4, 16; 2, 46. Cf. II Cel., 102. 0 Cf. Regula II, c. 5, ap. Opuscula, 68.