S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
CAPUT IX. De fervore earitatis et desiderio martyrii
LEFEND A MAIOR. GAP. IX. 77 bans, quod Unigenitus Dei pro animabus dignatus fuerit in cruce pendere. Hinc sibi in oratione luctamen, in praedicatione discursus et in exemplis dandis excessus. * Unde quoties au- * 173 steritas liimia reprehenderetur in ipso, respondebat, se datum aliis in exemplum. Licet enim innocens eius caro, quae iam se sponte subdebat spiritui, nullo propter offensas egeret flagello, tamen exempli causa renovabat illl poenas et onera, custodiens propter alios vias duras 1. Dicebat enim 2: «Si Unguis hominum loquar et Angelorum, caritatem autem ' in me ipso non habeam et proximis virtutum exempla non monstre m, parum prosum aliis, mihi nihil ». 5. Ferventi 3 quoque caritatis incendio gloriosum sane-1 c 55 torum Marty rum aemulabatur triumpbum, in quibus nec amoris flamma exstingui, nec fortitudo potuit infirmariDesiderabat propterea et ipse, ilia perfecta caritate succensus, quae foras mittit timőrem 4, per martyrii flammam hostiam Domino se offerre viventem > ut et vicem Christo pro nobis morienti rependeret et ad divinum amorem ceteros provocaret. Sexto namque conversionis suae anno, desiderio martyrii flagrans, ad praedicandam fidem christianam et poenitentiam ' Saracenis et aliis infidelibus ' 6 ad partes Syriae transfretare disposuit. Cumque navem quamdam, ut illuc tenderet, conscendisset, ventis contrariis flantibus compulsus est in Sclavoniae partibus ' applicare'. Cum igitur " iui 34 moram aliquamdiu contraxisset ibidem, nec invenire posset navem tunc temporis transfretantem: fraudatum se a suo desiderio sentiens, nautas quosdam Anconam tendentes, ut amore Dei eum secum ducerent, exoravit. Verum illis propter expensarum defectum pertinaciter recusantibus, vir Dei plurimum de Domini bonitate confisus, navem cum socio latenter conscendit. Affuit quidam a Deo, ut creditur, pro 1 Ps. 16, 4. 2 Reliqua sunt revera glossa Celanensis. Tunc cf. I Cor. 13, 1-3. » Non e III Cel. 33. 4 I loh. 4. 18; tunc v. Rom. 12, 1. 5 Cf. Regula II, c. 12; ap. Opuscula, 73.