S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
CAPUT IX. De fervore earitatis et desiderio martyrii
7 2 S. BONAVENTURA. i c 55 paupere suo missus, qui secum ferens necessaria victus, quemdam timentem Deum de navi ad se vocatum sic allocutus est: « Haec omnia pro pauperibus fratribus in navi latitantibus conserva fideliter ac necessitatis tempore arnicabilitcr subministra ! ». Sicque factum est, ut nautis propter vim ventorum per dies plurimos nusquam applicare valentibus, omnia ipsorum consumerentur cibaria, et sola pauper i Francisco collata desuper eleemosyna superesset 1. Quae cum esset permodiea, tantum divina virtute suscepit augmentum, ut diebus pluribus in 'mari' propter tempestatem continuam contrabentibus moram usque ad portum Anconae omnium necessitatibus plenarie subveniret. Videntes itaque nantae, per servutn Dei multa se ' mortis ' evasisse discrimina, tamquam qui maris horrenda pericula senserant et miranda opera Domini viderant in profundo 2, gratias egerunt omnipotent Deo, qui semper in suis amicis et servis mirabileui et amabilem se ostendit. i c 56 6- Cum autem, relicto mari, terram perambulare coepisset, iactato in earn salutis semine, reportabat manipulos iui 35 fructu o s o s. 'Verum' quia martyrii fructus adeo cor eius allexerat, ut pretiosam pro Christo mortem super omnia virtutum merita peroptaret, versus Marrochium iter arripuit, ut Miramamolino et genti eius Christi Evangelium praedicaret, si quo modo ad concupitam palmam valeret attingere. Tanto namque desiderio ferebatur, ut, quamvis esset imbecillis corpore, peregrinationis suae ' praecurre ret' comitem et ad exsequendum propositum festinus, tamquam spiritu ebrius, advolaret. Sed cum iam usque in Hispániám perrexisset, divina dispositione, quae ipsum reservabat ' ad alia, gravissima' ei supervenit infirmitas, qua praepeiui 36 ditus, quod cupiebat ' a dimple re ' nequivit. Sentiens igitur vir Dei, quod necessaria erat adhuc proli quam genuerat, 1 Vide supra, VII, 13. 2 Ps. 106, 24.