S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT IX. De fervore earitatis et desiderio martyrii

7 2 S. BONAVENTURA. et Pauli usque ad festum Assumptions devotissime ieiuna­ii c 197 bat 1. — Angelicis spiritibus ardentibus igne miriiico ad exeedendum in De um et electorum animas inflammandas inseparabilis erat amoris vinculo copulatus et ob devotio­nem ipsorum ab Assumption e Yirginis gloriosae quadra­ginta diebus ieiunans 2 orationi iugiter insistebat. Beato autem Michaeli Archangelo, eo quod animarum repraesen­tandarum haberet officium, speciali erat amore devotior propter fervidum quem habebat zelum ad salutem om­nium salvandorum. — Ex recordatioue sanctorum omnium tamquam lapidum ignitorum 3 in deificum recalescebat in­cendium, Apostolos omnes, et praecipue Petrum et Paul um, propter fervidam caritatem, quam habuerunt ad Christum, summa devotione complexans; oh quorum reverentiam et amorem quadragesimae specialis ieiu­nium Domino dedicabat. Non habebat aliud Christi pau­per nisi duo minuta \ corpus scilicet et animam, quae posset liberali caritate largiri. Sed haec per amorem Christi sic oflerebat continue, ut quasi omni tempore per rigorem ieiunii corpus et per ardorem clesiderii spiritum immolaret, exterius in atrio sacrificans holocaustum et in templo interius concremans thymiama B. 4. Sic autem eum caritatis excessiva devotio sursum in divina ferebat, ut eiusdem ailectuosa benignitas ad naturae Ii c 172 consortes et gratiae dilataret. Quem enim creaturis ceteris germanum pietas cordis effecerat, mirum non est, si Creatoris insignitis imagine et sanguine redemptis Auctoris 6 gerrna­niorem Christi Caritas faciebat. Non se Christi reputabat amicum, nisi animas foveret, quas ille redemit. Saluti animarum nihil praeferendum esse dicebat, eo maxime pro­1 Ulud fit 29 iunii, hoc 15 augusti. 2 Cf. supra, VIII, 10. 3 Cf. Ezech. 28, 14, 16. Cf. num. 1. 4 Marc. 12, 42 * Exod. 30, I, 27-28. Cf. Glossa ordinaria (ap. Lyranum) in Luc. H, 51. 6 Cf. Apoc. 5, 9. Cf. supra, VIII, 1.

Next

/
Thumbnails
Contents