Catalogus (1823)
SECTIO PRIMA
67 quod super omnia desiderare debent habere spiri tum Domini , et sanetam eius operationem. Id, quod ex facto sanctissimi Patriarcliae elucet, quando S. Antonio de Padua ( quem ipse instantibus Fratribus, primum Theologiae Lectorera instituerat) Epist. 3. in hunc modum scribebat : Placet mihi , quod SS. Theologiae litteras Fratribus interpreter is , ita tamen , ut neque in te neque in ceteris , quod vehementer cupio , extingvatur orationis spiritus iuxta Regulám quam profUemur. v) Instituti igitur professi observatores prius, tum demum litterarum cultores, habere cupiebat S. Pater. Quare , Ordo primitivus Minorum observans (super quo , iuxta Augustinum , potius a prudentibus emendari , quam laudari ab imprudentibus nialo , x) liaud quidem pervagatos absque spiritu Ilegulari in orbe scientiarum Magistros numeravit; docta tamen et religiosa indijvidua iam tunc in suo coetu habuit. Isthic nonnullos duntaxat in vim exempli recitare lubet. — 1) S. Antonius Patavinus (toties remonstratus primitivae Regulae observans ) a S. Francisco primus in suo Ordine Theologiae Lector institutus an. 1222. et ab eodem divo Fundatore ob sanctam doctrinam illius Episcopus vocitatus ; docuit Montispessulani , Tolosie , ac Paduae : nuncupatus Doctor optimus. Eius praecipuum opus sunt Concordantiae Bibliorum ; optima autem illius Operum editio est anni 1641.— 2) Quatuor celebres in Theologia Magistri , praeprius attacti, qui sub Generali Ministro Haymone an. 1242. Capitulo Generali ( Bononiensi in Regulám E 2 . S.