Catalogus (1823)

SECTIO PRIMA

68 S. Francisci suam exhibuerunt expositiunem qua­tuor Magfctrorum dictam; non erant observantes? Quorum celeberrimus Fr. Alexander .de Ales , An­glus , SS. ßonaventurae et Thomae Aquinatis Ma­gister, ab Universitate Parisina Doctor Irrefragabi­lis dictus , quin etiam Doctor Doctorum ; qui man­dato Innocentii IV. scripsit Summam T/ieologiae in quatuor partes divisam, totam ferme Scripturam exposuit, tum in Metaphysicam ac libros Aristote­lis de anima Commentaries digessit: obiit an. 1245. — 3) Ex praememoratis Ministris Generalibus , ob­servantiam curantibus , celebratissimus erat S. Bona­ventura , an. 1255. Parisiis docens; scripsit libros Theologicos duodecim, Ascelicos tredecim , Liturgi­cos quatuor, Historicos tres, Apologeticos quatuor, Exegeticos duos , Minoriticos pro rite instituendis lleligiosis praesertim Novitiis sex , turn ad bonum regimen Ordinis unum , Agiographos decern, Epi­stolares novem , Po'eticos octo , Concionales quin­que, Ineditos , ( quorum tamen exemplaria extant) octoginta quatuor. Lege sis Prodromum ad omnia eius Opera, edit. Bassan. 1767. Bina item SS. Bi­bliorum exemplaria sua manu conscripsit , quae ad apicem ex memoria callebat ; ob id antonomasiam sortitus Doctoris Seraphici 5 quem Gerson etiam Cherubicum appellat, commendatque lectionem il­lius operum, quae ille veluti unam praestanlissimam Theologiam , quae usque ad illius tempóra esse po­tuit, suspiciebat. Lutherus nominat Bonaventuram praestantissiniuiu viruni , Bellarminus autern Docto­reni

Next

/
Thumbnails
Contents