Catalogus (1823)

SECTIO PRIMA

SECTIO PRIMA SYNOPSIS. I. Nascent is Ordinis Minorum S . P. Fran­cisci. — Ab Anno 1210. Cxloriosus Christi Confessor Seraphicus Pater S. Franciscus iecit fundamenta Religionis Minorum (sie enim sui Ordinis Fratres appellari voluit) anno sa­lutis per Christum reparatae ducentesimo sexto su­pra millesimum : primus vero Religionis inchoatae dici potest annus 1210. quo nimirum eius Regula ab Innoeentio III. vivae voeis Oraeulo approbata erat ; quamvis primum anno 1223. ab Honorio III. fuerit scripto eonfirmata. — Pro speciali sui Ordinis syrn­bolo delegit S. Pater paupertatem altissimam , quae scilicet excluderet omnium rerum temporalium pro­prietatem , non tantum a Fratribus in particular! (quod omnibus Religiosorum Ordinibus competit.) sed etiam in communi , a toto Ordine simul sumto; quod antehac in Ecclesia Dei post beatos Apostolos auditum non fuit. — Erat autem inter primos beati Patris discipulos Fr. Helias cl Cortona ( quem S. Franciscus extra Ordinem moriturum praedixerat, a) vir mundana sapientia pollens , ideoque huius seculi Principibus perquam familiáris et carus; qui A post

Next

/
Thumbnails
Contents