Catalogus (1823)
SECTIO PRIMA
2 post beati Patris transitum (die 4* a Octobris anno 1226. evenientem) in Ministrum Ordinis Generalem alterum electus , allegata impossibilitate servandi Regulám a S. Francisco traditam, impetravit a Sede Apostolica tanti rigoris relaxationem ; praecipue circa res pecuniarias. Ex adverso insurrexerunt vivi professae Regulae zelatores ; quorum ferventissimus S. Antonius de Fadua (in iuvenili corpore spiritum Dei ac senilem prudentiam gerens ) ei in faciem restitit, et apud Summum Pontificem Gregorium IX. tantum eiFecit, ut Fr. Heliam amoverit ab Officio, b) Interim tarnen huius sequaces, divinam Providentiam humana pusillanimitate metientes, introductam semel relaxationem non dimiserunt, sed alia insuper Privilegia relaxativa impetrarunt; quale praefertur illud dementis IV. anno 1265. concessum: Quod in temporalibus bonis, in quibus succederent in seculo existentes , licité possint succedere , et bonorum ipsorum possessionem apprehendere , ac vendere libere bona ipsa , eorumcjue pretium in utilitatem suam convertere , prout ipsis melius videbitur expedira. Cui ceteroquin cum Corpore. Religionis non consensit S. Bonaventura tunc Generalis Ordinis Minister, ut qui Regulám in sua puritate servavit servarique curavit; prout e consequentibus ubertim patescet. c) Promissum namque fuit beato Francisco a Christo Iesu, nunquam defuturos veros eius Regulae observatores , et ideo talibus Religio isthaec semper abundavit: in his pro-