Fejér Megyei Történeti Évkönyv 10. (Székesfehérvár, 1976)

Közlemények - Kilián István: Iskolai színjátszás Székesfehérvárott a 18. században

ut antiquet decretum Rex, qvod Princeps túlit, qvae prudens spes esse potest? Nolim tamen credas Otto, nos ideo Caesari adhaesuros tuo. Ste­phanum, qvanqvam nostris infensum Dijs, virtus, et publici boni stúdium tam amabilem effecit, ut deserturi Deos citius, qvam illum simus. Otto. At aliud prius lingva retulit. Bát. Ad speciem aliud: nempe ut terrorem incuterem, ac intentatum relinqverem nihil. Ven. Jredit ab Rege/ Utrique loquetur Princeps . . . En adest. /Abit post Anastasium./ Scena 4. Stephanus. Bátor, Otto. Step. Amici, discedere ambobus licet. Otto! pacis gratia Rex esse renuo: hoc refer Caesari. Otto. Vive Magne Princeps! ut me vox ista reficit! Sic te, sic tuos amas. Conradus placatior ultro assensum dabit. Steph. Non expecto. Corona, qvam mihi Roma detulit, alteri destinata est a me capiti. Otto. Quid audio? Bát. Id vero absit Princeps, ut, te vivo, Regem alium [7a] patientur Ungari. Steph. Patientur Bátor, ut primum imperantis audierint nomen. Otto. Princeps! cum titulo Regis, etiam principatu te abdicas? Steph. Id nuperrimum svasit spectaculum. Emericum meum tumulo illatúm scitis utique? Fingite fuisse Principem, et regnasse: qvid ei jam Coronae prodesset glória? Otto. Qvidqvid sit hac de Philosophia princeps; Caesar eqvidem, qui, ut tu Regis titulum usurpares, ferendum non putavit, in alium ut transferas, tolerabit minus. Bat. Neque nos patiemur Princeps. Aut Stephanus imperabit Ungaris, aut nemo. Steph. Stephanus imperavit hactenus, sed pervicacibus: imperet posthac cui pareatis libentius. Bat. Ignosce Princeps: populo in cultu Deorum enuMto dandum aliqvid fűit. Si pateris moram, obediemus tandem, et tuo Sacra­mentum dicemus Deo. Steph. Qvousque patiar? frángat pertinaciam manus potentior, qvam haec est mea. Ego diutius imperare hominibus nolo, qui DEO suo submittere detrectant caput. Otto. Rex! hoc agendo non consulis tuis. Irritatus Caesar atrocius nóvum Regem insectabitur. Vasutas, et excidium impendent Hungáriáé. Steph. Legate! Conradi arma nihil in illám Majestatem possunt, cui ego jurare Ungaros fidem velim. Felices vos fieri cupio Bátor; ut sitis, postremum hoc meum impérium est: obedite üli, cui obedire vos jubeo. Bát. Princeps! Si Emericum, aut alium aliqvem de sangvine tuo tibi sufficeres; mitius ferri hoc impérium posset. Sed ab alieno qvid sperabimus boni? Steph. Dignior Emerico succedet mihi. Obedite illi, cui obedire vos jubeo. Bát. Ah sine! ut per literas meorum exqviram sententiam. Qvanqvam! irritae ibunt literae. Tam arcte omnes virtus tua adstrinxit sibi, ut vei successoris mentionem obturaturi sint aures. Steph. Obediendo amorem probent. Otto. Et ego deqvo 97 scribam? Steph. Sinite me mihi paululum: [7b] tum successoris edisseram nomen. Ita, qvid factum sit, referetis uterque suis: non vos morabor ultra. Otto. Convasabo interim. Bat. Ego scribam.

Next

/
Thumbnails
Contents