Fejér Megyei Történeti Évkönyv 10. (Székesfehérvár, 1976)
Közlemények - Kilián István: Iskolai színjátszás Székesfehérvárott a 18. században
Stephanus, deinde Anastasius. Vencellinus. Steph. Sic facite. Me juvat ad Magnam meam redire Dominam. Ademisti mihi filium o Domina! regni haeredem unicum. Cur autem? an odisti Hungaros? non puto. Tu nempe haeres mea et Hungáriáé Regina esse cupis! Ne coronae superesset rivális tibi, in regnum beatius transtulisti Filium. Itaqve a Regina mundi! mundi portionem exiguam, Hungáriám meam tibi trado; et jus omne qvod adhuv exercebam, in te transfero. Ego quoniam sic ipsa exigis, munus vicarij ex legibus tuis sustinebo. Si aliter egero; hoc gradu dejice, substitue meliorem. Testis voluntatis meae diadema erit, qvod e sacris acceptum manibus, sacro tuo imponam capiti; cui me, et meos aeternum subjectos cupio. Eja! Impera. Anast /cum Corona./ 9 *: Rex! Steph. Mitte hoc nomen: alij debetur. Anast. Cui nempe? muta obsecro, triste consilium. Tibi, non alij Coronam fero. Steph. Absit Anastasi! alij debetur. Anast. Quem intelligis enim? Steph. Virginem intelligo Pater. Anast. Quid audio? relictam Eemerici sponsam? ah! qvid agis Stephane! Ven. Princeps! illa Hungaris imperitet? id sinant, id ferant Hungari? Steph. Praesul! hue sacrum depone onus. Anast. Qvam Magnifice o Princeps tuum cingeret caput. Steph. Magnificentius resplendebit in capite, quod nulla unqvam mors decalvabit. Anastasi! Vencelline! Corona Hungáriáé, Virginis pedibus substrata jacet: recipére scelus foret. Haec virgo, Hungáriáé Regina esto; ego virginis vicarius. Hoc vobis triste consilium est? hujus impérium [8a] detrectent Ungari? Anast. O Divinum Consilium! Ven. o pietatem admirandam! Steph. Illam honore tanto, et titulo tali dignam censeo: ego haud mereor. Anast. Noli tibi, Princeps, injurius esse. Merentur res tuae pro Religione praeclare gestae; q varum amplitudinem et magnificentiam ex me dum Sylvester intelligeret, lachrymas non tenuit; et sui prae gaudio paene impotens, Pater Optimus: O! si, exclamavit, plures Ecclesia Stephanos haberet, qvanta foret! Sit Rex! et ut sciat orbis, qvanto alijs major sit Regibus, Rex Apostolicus appelletur. Steph. Hic titulus mi Pater, si vere talis sim, solatium feret. Si Magnus, si potens appeller; quid mortuo supererit? Magno brevis urna, potenti modicus pulvis. At si Apostolicus sim, magnus et potens in perpetuum ero. Equidem talem hactenus me minime praebui; et titulos, qvo me honorat Roma, votum fuit ut sim; non encomium qvod fuerim. Ero autem, non si Rex fuero, sed si Reginae vicarius. Rex suo ex sensu imperat populis: Vicarius ex sensu Regis: hoc est, qvod posthac agam. MARIA leges Hungaris feret; Stephanus exeqvetur: nec unqvam decernere audebit qvidqvam, nisi e voluntate MARIAE. Fierine potest amici, ut mens haec Stephani meorum alicui displiceat? Ven. O mentem sanctam! Anast. Princeps! felicem, et hostibus formidabilem facis patriam, dum earn Regnum facis MARIAnum. Steph. Anastasi! te mihi MARIAnae voluntatis interpres eris.