Fejér Megyei Történeti Évkönyv 8. (Székesfehérvár, 1974)

Tanulmányok - Kállay István: Székesfehérvár kiváltságlevelei

Bécsben, Ausztriában, február 26-án, az Úr 1693. évében, római ural­kodásunk 35. stb. 5. Lipót által a város számára adott kiváltságlevél Bécs, 1703. október 23. OL Liber regius XXVII. fol. 7—13. (XXVI. fol. 365.) Palugyay, I. 126—130. — Károly, II. 624—630. Privilégium super reincorporatione Civitatis Albae Regalensis Nos Leopoldus etc memóriáé commendamus etc quod Nos peni­tus considerantes, quantum gloriae accedat Regibus et Provincibus ex multitudine populorum, quantum decoris et roboris acquirant Regna et Provinciáé in divitis et amplitudine civitatatum, quam expediens sit Prineipibus, ut populis servandis, beneficiisque tribu­endis, ac civitatibus magnificandis et fovendis omni studeant diligen­tia, utpote ex quibus Regum et Regni procedunt commoda, has pro suis obsequiis liberalissime condignis studeant decorare honoribus, quatenus et Regnantium ex hoc laudetur providentia, et Regni ipso­rum Status uberioris commodi, et profectus suscipiat incrementum. Dignum insuper existimantes, ut Principes ea, quae fidelibus sub­titis suis liberaliter largiuntur, quo iisdem stabiliter uti valeant, Regiorum privilegiorum suorum patrocinio memóriáé commendent sempiternae. Hinc posteaquam superioribus non ita dudum evolutis temporibus, Deo Ter Optimo Maximo rei Christianae miserto, ius­taeque Causae Nostrae opitulante eam gloriosis Armis Nostris Coe­litus Clementer piacúit impertiri benedictionem, ut non solum fero­cissimos immanissimi hostis Turcarum et Otthomanici Imperii in­sultus, quibus praeter amplas praefati Regni Nostri Hungáriáé partes ipsum quoque inferiorem Archiducatum Austriae ferro, fiammá, et ultimo prope modum excidio hostiliter devastaverat, ipsamque Pro­vinciarum Nostrarum Metropolim, residentiamque nostram Vien­nam arctissima aliquot hebdomadarum obsidione cinctam, ad extre­mum fere constrinxerat, feliciter repressissemus, verum etiam of­fensivo contra eundem naturalem hostem Bello felicibus auspiciis suscepto, et in plures annos continuato, tot fere victorias, quot prae­lia numerassemus, et universa quasi in praefato Regno Nostro Hun­gáriáé, ac adiacentia Sclavoniae fortitia, et munimenta, et cum fa­mosissima Regia olim sede Buda etiam Albam Regálém ab immani ju­go Otthomanico, cui prope sesqui alterűm saeculum misere subiecta gemebat, feliciter eripuerimus, et vindicaverimus, iamque per Dei gratiam numerosis incolis et hospitibus populari fecerimus, pristi­noque statui quasi postliminio asseruerimus. Benigno revolventes animo, quod eiusdem Civitatis Albae Regalensis cives ab antiquo, et incolas vei ex eo, quod eadem etiam inter coeteras liberas ac regias praefati Regni Nostri Hungáriáé civitates numerabatur, universis iis, si non amplioribus hbertatibus, et praerogativis, quibus aliae Liberae 182

Next

/
Thumbnails
Contents