Fejér Megyei Történeti Évkönyv 8. (Székesfehérvár, 1974)
Tanulmányok - Kállay István: Székesfehérvár kiváltságlevelei
tesimo octuagesimo quinto. (LS) Donatio aliquarum portionum possessionariarum in comitatu Albensi existentium, et Civitati Albensi collatarum. Anno Domini 1541. Vinnae 15. die Junii datae sunt literae manu Regia subscriptae, quibus mediantibus Sua Maiestas portiones possessionarias in possessionibus Wal, Wenecze, Veréb et Tabaid in Albensi Comitatu existentes, quae rebellium Suae Maiestatis Mathiae Baranyai et Francisci Somogyi fuerunt, sed per notam infidelitatis eoründem ad suam Maiestatem devolutae sunt, civitati Albensi propter singularem in suam Maiestatem fidem cum omnibus earundem pertinentiis perpetuo contulit. Salvo jure alieno. Annuentia quaedam civibus Albensibus facta. Anno Domini 1541. Viennae 15. Junii datae sunt literae Regia manu subscriptae, quibus mediantibus Sua Maiestas ob benemerita civium Albensium, tum propter eorum accepta damna a Podmaniczky, eisdem civibus sua Maiestas permisit, ut ipsis liceat possessiones Chor, Kwtty, Gyon et Esthemer ad castrum Palotta pertinentes, quae ipse Podmaniczky per vim teneat, occupare liceat, easque cum omnibus suis pertinentiis, fructibusque et emolumentis eousque tenere et possidere libere possint donec ipsa arx vei per expugnationem, vei alia quacunque via ab ipsis rebellibus Suae Maiestatis manibus recuperari poterit. Ita tamen, ut postquam arx ipsa recuperabitur, quoniam arx illa et bona supranominata ad Magnificam Ladislaum More qui fidelis Suae Maiestatis est, pertinent, vult Sua Maiestas, ut cives ipsi bona ipsa remittant. Generales literae pro eisdem civibus. Anno Domini 1541. Viennae in festő Corporis Christi datae sunt literae Generales, in quibus sua Maiestas certos ob respectus sese obtulit Civitatem Albam Regálém, ac universas ipsorum civium libertates, privilegiaque inviolate servaturam, quae quidem privilegia eorum per superiora disturbiorum tempóra plerumque labefactata fuissent, ita ut non ea solutio, quae per eos olim iuxta tenorem privilegiorum suorum in teloniis fiebat, sed longe maior exigeretur; voluit itaque Sua Maiestas, ut illis eorum privilegia ubique serventur, nec contra illa plus solito in teloniis exigatur ab illis quicquam. Nos itaque pro Paterna Nostra qua fideles quosvis subditos nostros iniustis eoründem juribus et privilegiis conservare, ac victricibus quoque armis Nostris e Turcicae Tyrannidis iugo ereptos, ac in pristinam libertatém vindicatos, in antíquorum pariter privilegiorum, et immunitatum usum postliminio investire, et asserere benigne volumus, cura atque sollicitudine huiusmodi humillima pro parte suprafatorum judicis et coeterorum juratorum civium, ac ipsius etiam communitatis annotatae Civitatis Nostrae Albae Regalensis supplicatione, et instantia Nostrae modo quo supra porrecta Maiestati Regia Benignitate exaudita clementer et admissa, praetactas literas et privilegiales extractus non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte suspectos, sed omni prorsus vitio, ac suspicione carentes praesentibus literis Nostris privilegialibus de verbo ad verbum sine diminutione et augmento aliquali insertas et inscriptos, quo ad omnes earundem et eoründem continentias, clausulas et articulos eatenus, quatenus eaedem, et iidem, rite et legitimé existunt emanatae et confecti, viribusque earundem et eoründem veritas suffragatur, ratas, gratas et acceptos 178