Fejér Megyei Történeti Évkönyv 8. (Székesfehérvár, 1974)
Tanulmányok - Kállay István: Székesfehérvár kiváltságlevelei
Vendítiorú exponi hoc semper observato, ut quicunque in hac civitate domum propriam non habent, aut residentiam non faciunt, etiamsi cens.um solvunt, ut praemissum est, vei aliqui extranei huiusmodi vina forensia in dictis nundinis empta, nullibi in hac civitate reponere audeant atque possint. Item quod tempore omnes jobbagiones praedictorum Dominorum Praepositorum ac Canonicorum et Rectorum Altarium, Presbyterorumque Chori, ac Nostrorum, nec non Cruciferorum et Dominarum Sanctimonialium vina et alia bona eorum, causa tuitionis undecunque in hanc civitatem importáré possint, nec tamen eadem exponere valeant aut vendere, sed rursum ad propria reducere, nisi qui forsitan ex Dominis aut jobbagionibus eoründem, vei aliqui civium, ut saepetactum est, domum habentium, de huiusmodi vinis emere voluerint, qui libere possint et venditioni exponere. Item quod quicunque in hac civitate domum propriam habent, sed in eadem personalem residentiam non faciunt, ullo tempore propria, aut forensia vina in hanc civitatem, sive domum suam importáré valeant. Item quod nullus civium aut jobbagionum praenotatorum Dominorum in hac civitate commorantium propria vei forensia vina consangvineorum, cognatorum, amicorum, familiarium seu aliorum quorumcunque extraneorum penes vina sua quoquo modo contra praemissam dispositionem in hanc civitatem importáré praesumat, alioquin talis in aestimatione eoründem vinorum condemnetur eisdem Dominis et civibus solvendorum, vina vero huiusmodi importate dissecentur modo infranotato. Item quod inquilini aut quipiam extranei, contra praemissas dispositiones vina forensia, publice vei occulte aut sub quocunque colore, in dictam civitatem importáré attentaret; extunc huiusmodi vina ad theatrum civitatis extrahantur, et absque ulla misericordia dissecentur. Ut autem praemissa dispositio suum sortiatur effectum et cum bona concordia observetur, eligantur certi cives et jobbagiones praedictorum Dominorum ad singulas plateas tot numero, quot neces:sario videbitur qui iurent, quod diligenter et iuste vigiiabunt super ista dispositione observanda. Ipsique electi jurati toties quoties eis visum fuerit, omnes cives, caupones et patronos cellariorum, ubicunque in hac civitate constitutos et existentes, iurari facere et medio juramento veritatem de observantia praemissorum inquirere plenam habeant authoritatem. Pro salario autem ipsorum iisdem jurati electi habeant tertiam partém vinorum, contra praemissam dispositionem repertorum; ita tamen quod huiusmodi vina prius semper ad theatrum dictae civitatis extrahantur, et ibi huiusmodi tertiam partém pro se recipiant, sicque post haec dissecentur. Nec hoc praetermisso, quod si qui ex dictis juratis ad praemissa electis, in praemissis fraudem, favoremque aut dolum commiserit, ex tunc talis iuratus in duplo huiusmodi vinorum, in quibus fraudem fecisse repertus fuerit, absque omni remissione condemnatus existat, quod cedat dominis et civibus praenotatis. Et ut omnia praemissa robur perpetuae firmitatis obtineant, praesentes literas nostras patentes impressione sigilli nostri medioeris a tergo obsignatas duximus roborandas, atque confirmandas. Datnm feria secunda proxima post festum Circumcisionis Domini Anno eiusdem millesimo Quadringen177