Payr Sándor: Egyháztörténeti emlékek. Forrásgyüjtemény a Dunántuli Ág. Hitv. Evang. Egyházkerület történetéhez. I. kötet. Sopron 1910.

I. Luther tanainak legrégibb nyomai az egyházkerületben.

edita domi habere, legére, laudare deque illa haeresi disputare publice vei privátim audeant, sed infra diem tertium post factam huiusmodi publicationem, omnes libros et eius opera predicta ad manus eius, quem dietus fráter Gregorius nomina­verit, comburenda tradere et consignare debent. Forma*) vero edicti nostri, quod per vos istic volumus publicari, vobis una cum presentibus reddetur, UDde facile et modum, quo in conquirendis operibus lutheranis sit utendum, et penam trans­gressoribus edicti ac mandati nostri constitutam intelligetis. Secus igitur, si gratiam nostram, vitám, salutem, facultates ac bona vestra chara habetis, ne feceritis. Dátum Bude, feria sexta proxima ante festum beati Galli confessoris, anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo quarto. Gramauf gyűjteményéből I. köt. 2. rész, 20. 1. Eredetije Sopron város levéltárában. Lad. XXI et FF. Fasc. I. Nr. 8. Közölte: M. Prot. Egyh. Isk. Figyelmező 1871. II. évf., 52é. 1. és Bunyitay V. Egyháztört. Emlékek I. 158. 2. Vizsgálati jegyzőkönyv Kristóf szerzetes predikálása, Luther könyvei és a böjti tilalom ügyében. Sopron 1524. október 23—30. a) Kristóf szerzetes kihallgatása 8 vádpontra vonatkozólag és a város ellen intézett utolsó vádpont. In nomine Domini. Amen. Anno Domini millesimo quingen­tesimo vicesimo quarto, die Emerici**), intra horam octavam et nonam, nos magister civium, iudex, iurati cives, totaque honesta communitas, ac praecipue sacerdotium venerabile Soproniense integrum, nec non egregii domini tricesimatores Sopronienses, ex mandato et commissione regiae maiestatis cum religioso fratre Gregorio, ordinis minorum sancti Francisci professcrc, in Consistorio civitatis Soproniensis convenimus. Ubi litterae regiae maiestatis erant lectae, quibus sua maiestas mandat et praecipit, ut fieret inquisitio de articulis, quos fertur praedicasse ibidem concionator fráter ordinis Minorum Cristofforus in eodem Sopronio, et articuli sunt perlecti coram omnibus nobis praescriptis. His itaque auditis elegimus notarios publicos duos, unum ex sacerdotio, nomine Thomam Radinger, altaristam praefatae civitatis, alterum Jacobum Auerum, civitatis praefatae scribam. Vocatus tandem est praedicator fráter praedictus ad respondendum super articulos sibi obiectos. Ad primum articulum, videlicet, quod summo pontifici non est obediendum, respondit: Negat sese praedicasse, cum *) Ez a formula, sajnos, nincs meg a városi levéltárban. **) Már az egykorú másoló is hibásan irta Severini helyett (október 23).

Next

/
Thumbnails
Contents