Payr Sándor: Egyháztörténeti emlékek. Forrásgyüjtemény a Dunántuli Ág. Hitv. Evang. Egyházkerület történetéhez. I. kötet. Sopron 1910.

I. Luther tanainak legrégibb nyomai az egyházkerületben.

ex regula est subiectus sanctae matri ecclesiae catholicae et summo pontifici, cui semper vult obedire et obedivit. Ad secundum articulum, videlicet, quod quilibet simplex sacerdos potest absolvere ab omnibus casibus. etiam negat sese praedicasse. Ad tertium articulum, videlicet, quod confessio vocalis non est necessaria, sed mentalis tantum: ad quem respondit: Praedicavi de decem leprosis in evangelio et dixi, multos multa scripsisse de confessione; hoc brevissimum esse initium confes­sionis, ut displiceret homini vetus vita et delectaretur amplecti novam vitám; demum accedere sacerdotem, et petére absolutionem, et eredére sibi dimissum peccatum, habita absolutione, secundum articulum fidei remissionis peccatorum. Ad quartum, videlicet, quod sancti, imo nec virgo Maria sint adorandi, nec est necesse, ut intercedant pro nobis, respondit: se dixisse, nec sanctos, nec Mariam virginem adorandam adora­tione latriae, quae soli Deo debetur, non creaturae; sed sanctos venerandos et invocandos, attamen ne levemus oculos nostros nimium ad sanctos defunctos et obliviscamur fratrum christianorum. Ad quintum, videlicet, quod ieiunium corporale non est necessarium, respondit: Non negavi ieiunandum esse, sed de virtute ieiunii concionatus sum et dixi, ieiunium non esse virtutem in se, sed dispositionem ad virtutes, ad mortificandam carnem subdendamque spiritui, iuxta dictum Gregorii: Jeiunium vitia comprimit et mentem elevat. Ad sextum, videlicet, quod ecclesiae et altaria non debent construi, respondit: Negat sese istum praedicasse articulum. Ad septimum, videlicet, quod sacerdotes Sopronienses sunt publici concubinarii, nec secundum canones possunt divina celebrare, respondit: Negat se in ista forma verborum concio­natum fuisse, sed aliter; dixi, hactenus nullum catechumenum, publicum adulterum fornicariumque ausum fuisse interessé missae, et dixi: iam adulteros audere celebrare, et nunc superaddit: quis se reum cognoscit, procedat in médium. Ad octavum articulum, videlicet, quod Judaei Sopronienses non essent necessarii (eo) quod ipsi sacerdotes publice exercent usuram, reepondit: Negat se protulisse eandem formám verborum sed aliam; dixi, misericordiam impendendam proximo in mutuo concedendo, nilque inde sperandum, sicut habetur Lucae 6. Sed nostrates christiani conqueruntur se opprimi usuris Judae­orum, quibus id parum imputari potest, cum ex lege sua habeant licentiam fenerandi aliis et non fratribus, cum nostri christiani, ipsis meliores se existimantes, dent et accipiant passim ad usuram, tam seculares, quam spirituales, qui aliis deberent praeeminere in exemplo et doctrina.

Next

/
Thumbnails
Contents