Payr Sándor: Egyháztörténeti emlékek. Forrásgyüjtemény a Dunántuli Ág. Hitv. Evang. Egyházkerület történetéhez. I. kötet. Sopron 1910.

II. Gyülekezetekre és egyházi személyekre vonatkozó rövidebb forrásiratok a XVI. századból.

Az 500 írtról, melyet Luthernek küldött „an arme Gesellen, so in der heiligen Schrift studiren", Raupach is szól i. m. 60 1. 6. Kopping Tollet közelében lehetett. Tollet vár volt F.­Austriában im den Hausruckviertel. Ma is megvan 1 j 2 órányira Grieskirchentől délnyugotra. Lásd: G. Loesche: Geschichte des Protestantismus in Oesterreich. 60. lap és G. Loesche: Luther, Melanchthon und Calvin in Oesterreich-Ungarn. 20. lap. 3. Melanchthon levele Nádasdy Tamáshoz, melyben az újszigeti iskola építéséért megdicséri s Dévayt és Sylvestert kegyeibe ajánlja. Lipcse, 1537. október 7. ILLUSTRI ET MAGNIFICO PRINCIPI, DOMINÓ THOMAE NADASDI, PATEONO SUO OBSERVANTISSIMO S. D. Illustris Princeps*. Etsi ignotus sum Celsitudini Tuae, tamen petenti Matthiae, literas ad Te, non inuitus dedi, et ut Matthiae gratum facerem, et ut me in amicitiam insinuarem Tuam, quorum alterum iudicabam officium esse necessarium, ne voluntati amici deessem, alterum vero mihi optatissimum est. Nam bonorum Principum amicitia, magnopere nobis adversus ineruditorum iudicia , expetenda est. Intelligo autem ex Matthia, Te magnó sumtu scholam constituere, et optima­rum artium studia excitare, quae res, cum per sese magnam laudem mereatur, tamen hoc tempore, cum belli cladibus, literae in vicinis locis delentur, multo ampliori laude digna est. Videris enim prospicere posteritati, ut cum alibi deletae fuerint bonae artes, tamen seminaria reliqua sint conseruata Tua virtute, unde iterum propagari .in Pannonias doctrina vitae utilis possit. Itaque hac in re, et voluntatem Tuam cupientem in re praecipua bene mereri de patria, et singularem prudentiam iure probamus. Ego vero etiam omine delector. Cum enim tali tempore cogites de studiis, ostendis Te non desperare pacem, et meliorem Pannóniáé statum. Quis enim, si arbitretur, per­petuam fore dilacerationem regni, aut venturam pátriám in seruitutem, adiicere possit animum ad scholas exstruendas. Proinde hoc Tuum consilium, quasi diuinationem quandam futurae pacis interpretor, de qua idem ut sentiam, non levibus argumentis moneor, ac saepe Matthiae dixi, me bonam spem habere, futurum, ut aliquando post iterum fiat tranquilla Pannónia, et quidem eiectis Turcis. Quare, quod pio, et ut arbitror divino consilio moliris, ut ruentibus studiis operám feras, hoc institutum ne abiicias, nec Te deterreri temporum difficultatibus sinas: spero Deum etiam Tuis conatibus affuturum esse, praesertim, si dederis operám, ut ecclesiae purius doceantur. Neque enim dubium est, haec bella et hanc Turcicam servitutem, <

Next

/
Thumbnails
Contents