Payr Sándor: Egyháztörténeti emlékek. Forrásgyüjtemény a Dunántuli Ág. Hitv. Evang. Egyházkerület történetéhez. I. kötet. Sopron 1910.
II. Gyülekezetekre és egyházi személyekre vonatkozó rövidebb forrásiratok a XVI. századból.
poenas esse peccatorum nostrorum, et idololatriae. Cum autem tantopere faveas honestis artibus. quaeso, ut me quoque complectare inter caeteros studiosos. Olim Graeci Herculem addiderunt Musis, earumque ducem vocabant: significantes, defendi oportere literas auctoritate bonorum principum. Constat autem maiores vestros Peonas ab Hercule ortos esse. Quare gentilitiam et domesticam virtutem esse putabis, tueri literarum studia. Et est praeclarum imitari maiores. Sed haec fortasse prolixius quam conveniebat. Matthiam Tibi commendo, virum praeditum egregia doctrina, prudentia et pietate. Joannem Sylvestrum etiam hominem doctum, Celsitudini Tuae commendo. Deus servet Celsitudinem Tuam ad salutem publicam. Lipsiae nonis Octob. 1537. Celsitudini Tuae addictissimus Philippus Melanchthon. Közli: Ribini, Memorabilia I. 40 1. 4. Erdösi Sylvester János levele Nádasdy Tamáshoz, melyben közös ellenségeikről, a vallási terveiket meghiúsítani akaró hamis papokról értesiti. Sárvár, 1541. február 13. Magnifice Domine, mihi gratiosissime. .. Dictu enim mirum, quanto studio hostes nominis Ghristi non tam me, quam et Vestram Magnificam Dominationem apud illum*) deferant. Quae scribo, vei me tacente eadem poterat intelligere tam esse vera quam quae verissima. Ecce coram deo non mentior, me crebro audivisse ab ipso capellano habenas esse impositas eidem Vestrae Magnificae Dominationi ita, ut facere nullo modo possit, quod vult in fídei Christianae negotio, seque id accepisse in mensa domini comitis ab eo ipso et quibusdam episcopis. Quoties aliquo mittitur, non tam Vestrae Magnificae Dominationis negotium agit, quam suum, id quod brevi intelligere poterit, idque certissimis argumentis. Talem fovere hominem est anguem in sinu fovere. Et Miehaelem presbyterum prorsus a Vestra Magnifica Dominatione alienavit, cum prius diceret, se ad exitum usque vitae suae apud Vestram Magnificam Dominationem vivere velle. Nunc contrarium dicit. Non patitur illum a latere suo discedere, circumfert illum ubique, idque facit, non ut illi bene velit, sed ut aliis male. Atque sic ab initio remora fűit omnis pii incepti Vestrae Magnificae Dominationis. Confert in dies et cum dominó officiali caput consusurrat, utinam non cum summo detrimento eiusdem *) Itt és alább a dominus comes jelzés alatt Nádasdy sógorát, Mayláth Istvánt érti.