Csepregi Zoltán: Magyar pietizmus 1700-1756. Tanulmány és forrásgyűjtemény a dunántúli pietizmus történetéhez. Budapest 2000. (Adattár XVI-XVIII. századi szellemi mozgalmaink történetéhez 36.)

Forrásgyűjtemény - 100 forrás

meo extinguar! Interim labores scholasticos adhuc perago, quantum possum, quibus libe­rari tarnen cupio: sicuti iam pridem liberatus sum laboribus illis ecclesiasticis ad meum petitum, cum ultra annum singulis diebus dominicis sermonem sacrum in templo pub­lico hic Moscuae habui. Neque tarnen intermittere possum, quin extraordinariis con­cionibus pastores huius loci Lutheranos interdum sublevem. Animus mihi fűit Ruthenis munus meum in Zareo gymnasio, cuius regendi cura in me est posita, duobus abhinc annis renunciare: est expertus, quod Moscuenses in rectoratu retinere vellent, quem Posonienses inde removere maluerunt, ad hunc diem in ista functione permansi et per­manebo, quousque Deo, summo rectori rerum omnium piacere id videbitur. Optarem autem Vestram, Fratres amicissimi, faciem semel adhuc, si Deo visum sit, intueri. Et for­tassis voti mei compos aliquando fiam. Fiat id saltem, quod imprimis largiatur Iesus, in vita altera in beatorum coelo! Neminem Vestrum, obsecro, ab angusta via vitae aeternae abstrahant vel paupertas, vel abundancia, vel illecebrae mundi, vel eius minae, vel malorum exempla, vel pravae consuetudines, vel inveterati mores, vel quid simile. Cavete insuper, ne scandalizemini! Diabolus enim descendit ad nos habens QV\LOV [léyav, eiStos- ÖTL óXíyov Kcupöv exei. 3 Cui firmi fide resistite! Mundus sane év TW tTovnpto requiescit. 4 Ah fratres, Vestra conditio et status Vester meo multo est felicior: siquidem inter veros Vos vivitis Christianos, eorum­que consortio quotidie frui potestis. Vestra enim academia vere dici Christiana meretur, quando a potiori parte fit denominatio. Ego contra ea meam aetatem inter idololatras, in­ter homines immane superstitiosos, inter denique apostatas non paucos dego. Cum tali­bus certamen mihi est saepe theologicum, qui vel bestiis sunt stupidiores in sapientia Biblica. Vix ac ne vix quidem persuadere sibi quisquam Vestrum poterit, quanta inter Ruthenos cuiuscunque ordinis sacrarum literarum detur ignorantia. Nec est ut quis mi­retur: quando ipsi sacerdotes seu pastores animarum, quales in hac sola urbe Moscua plus minus bis mille (2000) dantur, praeter legere et scribere linguam maternam nil amp­lius didicere. Monachi quotquot hic literati reperiuntur, papizant omnes, quum fuere Romano-catholicorum discipuli in Polonia et alibi. Conscripsi ego in gratiam quorun­dam studiosorum meae disciplinae, quorum unus est Christianus Armenus, mercatoris in Armenia filius, tractatus quosdam adversus 1/ Christianismum ethnizantem et 2/ con­tra cultum sanctorum atque imaginum in specie, quibus addidi 3/ catechesin Biblicam. Quae opuscula illi et descripserunt et amare confessi sunt. Illuminet oculos mentis eorum Iesus, lux mundi, ne in tenebris pereant! Sacra Zarea Maiestas Petrus noster Alexides 5 sapientia et prudentia, virtute et studio, labore atque integritate animi superare omnes subditos solet. Mira certe dona ac bona Deus clementissimus in imperatorem istum deposuit: quae singula conservare et adaugere in eo Pater benignissimus de coelo velit! Tanto imperatore Rhuthenorum plerique ne quidem digni sunt. Utinam vero ta­lem tantumque ducem grex universus sequeretur! Utinam monarchae sui vestigia cives premerent! Sed oderunt potius multi, quem amare tenerentur, abominantur bona, quae deberent imitari. O si pacem Deus concederet exoptatam; tum plura iam sperata Petrus noster Alexides reseraturus esset! Eius sane, ut sie loquar, humilitas animi Caroli Sueco­rum regis'' superbiam cum inaudita victoria depressit, prout id ex literis publicis iam innotuisse Vobis opinor. Sic resistit Deus fastuosis et arrogantibus nulla radoné externae religionis habita. Deum timens et iusta operans Deo aeeeptus est.

Next

/
Thumbnails
Contents