Csepregi Zoltán: Magyar pietizmus 1700-1756. Tanulmány és forrásgyűjtemény a dunántúli pietizmus történetéhez. Budapest 2000. (Adattár XVI-XVIII. századi szellemi mozgalmaink történetéhez 36.)

Forrásgyűjtemény - 100 forrás

Quid, quaeso, Fratres carissimi, quid Posonii iam agitur? Quid cum suavissima matre Tua, mi Elia? Lites domini Miri 7 cum domino Aulbero 8 exortas non lubenter per­cepi. Summoveat Deus pacis semina discordiae! In fato domini Kyrini,'' pastoris quon­dam Hungarico-Bohemici, ab officio remoti divinam iustitiam praedico. Similem, imo graviorem vindictam Dei ante eum expertus fuit meorum antagonistarum primarius, dominus Gleichgroß. 1 " Sed de domini Rösleri" inspectoris statu, de statu item domini Burckstalleri 12 et aliorum certior fieri cupio. Quomodo autem dominus Plorantius, 13 quem intime amo, hucusque vixit? Vivum enim adhuc esse spero: utinam ex voto! Sa­lutate eum, quando Posonium scribetis, salutate eum gratiae divinae dona nomine meo precantes. Salutate dominum mfagistrum] Aulberum, dominum Mirum, dominum Io­hannem Langen 14 et uxorem, salutate dominum Burckstallerum, dominum Dürnbacher et quotquot amicam mentionem mei faciunt. Sed et salutate, si placuerit, inimicos meos iisque gratias agite, quod me a rectoratu semoverint: alias sane huc Moscuam nunquam venissem. Neque vero hic fuisse unquam me poenitebit. Sic mala Deus in bonum finem dirigit. Non minus carissimum Samuelem Pellionis, 1 ' confratrem nostrum data occasio­ne meis verbis et piis votis salutate. Adstet ipsi Deus suo Spiritu perpetuo Amen! Quo­modo habet iam schola Posoniensis? Pauperes alunturne adhuc? In eo etiam laudare ma­ximis encomiis imperatorem pium nostrum Petrum Alexidem debemus, qui pauperibus in nostro gymnasio discipulis praeter libros etiam stipendia clementissime largitur. Infi­mus quisque quotidie 3 kopekas gratis accipit, alii 5 etc. Tres kopecae autem plus valent, quam grossus (ein guter Groschen) apud Vos Halae. Panis, carnes, pisces et alia esculen­ta vili pretio hic venduntur. Optima tellus Ruthenica alit tarnen innumeratos brutos ho­mmes edaces, bibaces, salaces, imo diabolos. Omnium autem pessimi, quod deploran­dum, nostri sunt Lutherani, in quibus plerisque, vix 20 exceptis, nulla fides, nulla pietas, nulla humanitás etc. Sola forma externa sunt homines, Tartari facilius convertuntur, quam eiusmodi Lutherani. Rationes 2 dantur, quarum prior est ingens licentia, qua in his terris fruuntur ex indultu imperatoris; altera sunt pseudoapostoli, pseudoevangelici doctores in ecclesia nostra, quales hic dantur. Unus superest vere pius pastor et fidelis­simus verbi divini doctor, dominus Roloffs, 16 quem autem reliqui verbis factisque perse­quuntur. Sed verbum Domini manebit nihilominus in aeternum. 17 Quam sanctus ille la­bor est, quem cum Tuo contubernali, mi Mohl, in Testamento Novo Bohemico ador­nando insumis! 1K Compenset Vobis Deus operam Vestram! In simili labore et ego occu­patus sum, ut aliquos Novi Testamenti libellos in linguam Armenicam atque in Rutheni­cam transferri eurem. Misera enim et Ruthenorum et Armenorum res est, quando sacra Biblia non habent in sua materna, scilicet vulgari lingua, sed tantum in antiqua alia, quam nemo plene intelligit. Ex vix ullus pastor inter eos dabitur, qui omnes voces et phrases unius paginae, maxime in Bibliis Armenicis calleat. Interim sacram istam vocant linguam, cuius tarnen addiscendae causa operam impendere renuunt. Legunt pericopas ex psalmis, prophetis et Novo Testamento publice in ecclesia, quorum verba nemo intel­ligit. Explicationes nullas addunt. Proh, quantae tenebrae inter ipsos Christianos per to­tum orbem! Agite, Fratres, agite et promovete opus Iehovae in ipsis Vobis et simul in aliis. Audite, diligite et honorate doctores et patres Hallenses aliosque in Christo fidelis­simos, serite in hac vita, in futura aeternitate metetis cum gaudio ineffabili. Salutate et meo nomine doctores Vestros submisse. Continuet Deus subter pedes eorum conculca­re Satanam! Et Tu, admodum carissime Vasonyi, qui literis Tuis me recreasti, Georgium

Next

/
Thumbnails
Contents