Csepregi Zoltán: Magyar pietizmus 1700-1756. Tanulmány és forrásgyűjtemény a dunántúli pietizmus történetéhez. Budapest 2000. (Adattár XVI-XVIII. századi szellemi mozgalmaink történetéhez 36.)

Forrásgyűjtemény - 100 forrás

partes Vestras Halam transmigrassem. At causa fűit tituli proventusque ratio, quippe tum magistrum legentem egi et cum applausu et (absit iactantia) cum singulari rerum mea­rum progressu. Interim pietas Vestra, fides et vitae sanctitas quam mihi Semper fuerunt et nunc sint cordi, Deum testem advoco. Neque non totus in id incumbo, ut auditoribus meis christiamismum ita inculcare et implantare queam, ut sine fuco fidem cum operi­bus sibi salvificam probent, summoque conatu nitantur vitam Christi sua vita et imitari et exprimere. Sed his supersedeo. Est autem, quod a Te, reverendissime Vir, humilime contendo. Nempe est libellus precationum idiomate Hungarico a me conscriptus, 2 sed per dominum Eisenreich 3 mer­catorem Vienensem typo Vestro commendatus. Quia autem summa est penuria sacro­rum librorum idiomate nostro conscriptorum, fateor huius libelli mei desiderio iam mukös ardere. Proinde, quia summa typographiae authoritas in Te est, Pater in Christo honoratissime, impera igitur, ut typographus hunc libellum, quanto ocius fieri potest, promoveat et expediat. Credo equidem esse typographo et alios labores multo maioris momenti, attamen Hungaricus hic libellus necessitate forsan multos alios praecedit. Fac igitur, Vir reverendissime, ut Tua industria vera devotio veraque pietas et in exteris regio­nibus promoveatur. Caeterum vale, Vir Dei, et in emolumentum ecclesiae Christi diu feliciter vive! Andr. Torkos pastor ecclesiae Aug. Conf [Külzeten:] Viro reverendissimo, amplissimo atque doctissimo Domino Augusto Her­manno Franckio sacrosanctae theologiae et linguarum orientalium Professori publico iuxta et celeberrimo etc. etc. Domino et in Christo Patri honoratissimo Halae Saxonum in illustri Fridericiana Academia SBPK-FN Kapsel 27. 23:423. Autográf JEGYZETEK 1. Torkos András (1669-1737) győri cv. lelkész: ÚMIL 3,2111. Wittenbergben 1692-től 1698-ig tartózkodott, 1694-ben lett magiszter, 1697-ben doktor. 2. Engesztelő áldozat: RMK 1.1759. 3. Johann Rudolph Eisenreich soproni származású bécsi kereskedő, többek között Vázsonyi Márton patrónusa, 1703-tól kezdve a legfontosabb közvetítőa Dunántúl és Halle között (vö. Bél 21), fia, Johann Jacob 1712-től hallgat jogot Halléban.

Next

/
Thumbnails
Contents