Csepregi Zoltán: Magyar pietizmus 1700-1756. Tanulmány és forrásgyűjtemény a dunántúli pietizmus történetéhez. Budapest 2000. (Adattár XVI-XVIII. századi szellemi mozgalmaink történetéhez 36.)
Forrásgyűjtemény - 100 forrás
5 Torkos András August Hermann Franckénak Győr, í 709. június 25. Hálás neki, hogy [az Engesztelő áldozat] már el is hagyta a nyomdát, bár a Vázsonyi Márton által több ízben is ígért példányok még nem érkeztek meg. Kéri, hogy alkalomadtán legalább 50-et küldjön. — Rokona, Wagner György egyetemi tanulmányokra készül, anyagi lehetőségei azonban szűkösek. Figyelmébe ajánlja őt, s kéri, hogy az árvaházban biztosítsa valahogyan megélhetését. Grada et pax a Deo et Patre Domini nostri Iesu Christi! Reverendissime Domine et in Christo Pater honoratissime! Fateor et testőr, si quod gratum mihi umquam evenire potuit, nihil certe illo gratius, quod ex Tuis literis intellexi, quam pio in me sis animo. Utinam tanta mihi essent merita, quibus Tuo amore ac favore dignus haberi possem. Sed quid? Tuae virtutis est etiam indignos amare. Proinde etiam, ut has ad Te darem, non temeritate quadam, quin potius Tuae bonitatis virtute sum avitus. Caeterum, Vir summe reverende, summás tibi gratias ago, quod Tua benevolentia adiutus Hungaricus precationum libellus 1 prelo Vestro honorifice iam liberatus est. Verum exemplaria a domino Wasonyi 2 variis literis promissa hactenus infelix expectavi, ex quo non ego tantum, sed omnes, quos et iustus devotionis ardor et libelli sacra cupido occupavit, non leviter dolent. Igitur ad Te confugio, Vir summe reverende, ac eorum nomine, quos libelli amor caepit, supplex oro nostrae devotioni succurrere digneris ac providere de occasione, qua si plures non, tantum 50 exemplaria transferri possent. Profecto erit id et Deo gloriosum et Tibi honorificum et nobis gratum. Immo! quia in nostris viribus non est pariter grata Tibi praestare officia, coeleste Numen adorabimus, sit remunerator ac mana clementissima Tibi Tuisque semper ex altis benedicat. Insuper quia me Tua bonitas audacem fecit, pergam in supplicando. Quippe est mihi iuvenis propinqua familiaritate iunctus, nomine Georgius Wagner 1 non inepto certe ingenio, pietate autem ac moribus sibi adiunctos facile superat. Hic prosequendorum studiorum causa academica meditatur studia, verum quia res angusta domi, haeret, unde sibi consulat. Hunc, Vir summe reverende, Tuae benevolentiae ac paternae curae supplex commendare non dubito. Fac quaeso, ut in orphano-tropheo Vestro aliquod ipsi vivendi medium suppeditetur. Profecto erit eleemosyna in benedictione Dei, et spero ex eo vas gratiae tale futurum, quod benefacta vel refundere vel ad minimum demereri conabitur. At ne iusto longior in seribendo videar esse, suspendo calamum. Te autem, electum dei Virum, clementi clementissimi Dei providentiae devotus commendo et Te diu felicissime vivere cupio. Vale! Reverendissimae ac amplissimae Dignitatis Tuae pie cultor Andr. Torkosius pastor evangelicus Dabam Iaurini die 25. Iunii anno 1709.