Csepregi Zoltán: Magyar pietizmus 1700-1756. Tanulmány és forrásgyűjtemény a dunántúli pietizmus történetéhez. Budapest 2000. (Adattár XVI-XVIII. századi szellemi mozgalmaink történetéhez 36.)

Forrásgyűjtemény - 100 forrás

Litteras patris mei 1 senis 73 annorum, dioeceseos ecclesiarum in comitatu Tolnensi et ex parte Baranyiensi et Sümegiensi senioris et plantatoris ad Te, Vir venerende, tardius qui­dem, sed non indiligenter transmitto. Non miraberis ipsum post 43 annorum ministeri­um non tantum puerulorum curam intemeratam retinuisse, sed et ipsum se infantibus adsociare et a Vobis informationem expetere. Tales sunt fructus spirituális paupertatis, nobis vero ideo amari, quod talem habeamus agrum colendum, ubi partim ob externum hostem, partim et potissimum ob intus se exerentia impedimenta et scandala raro tenta­minum et laborum nostrorum permanentes licet cernere fructus. Utinam vero omnes, qui in hac desolata Sione operarii dicimur, animadverteremus defectus nostros et nos­trorum, et non plerique secure agerent ac post murorum ruinam non ipsa fundamenta convellerent. Hic vero est, qui anno 1711. in pátriám redux, cum in veteribus ecclesiis emendan­dis laterem lavaret, Deo mirabiliter dirigente se extorribus et ex aliis patriae regionibus ob religionem exulibus iungens in desolata et inculta tum regioné, in qua nunc degit, in­credibili fidei robore agonizans et singulari divina cum benedictione omnes, quas sub inspectione sua habet ecclesias, partim ipse, partim per alios evocatos plantavit et in hunc usque diem administrat. Idem vero licet ab extraneis non pauca nec levia perpessus, longe atrocius et saevius tarnen a fratribus suis et collegis exagitatus est, immo in hunc ipsum diem pro signo aliquo praedicatur, cui nisi quis contradicat, iam eo ipso pro su­specto habetur, spero autem vel ex universali hoc, si paucos bonos excipias, in ipsum odio, quod non nisi fide et pietatis studio meruit, ipsum Vobis fore quam commendatissi­mum. Res, quam postulat, non ipsum, sed regnum Christi attinet; ille, qui nunquam ea, quae sua fuerunt, quaesivit, nunc aetate vegeta quidem, sed ad utenda mundana haec in se inepta multo minus in suspicionem venire potest. Stílus, quo alias nec frigido, nec in­concinno udtur, ipse in his litteris adhibitus ostendit eum a vanitate aliqua quam remo­tissimum esse. Haec addere necessarium putavi, ut quem iam ex suis paucis his lineis agniturus eras, venerande Vir, tanto commendatiorem haberes. Vale et feliciter vive! Dabam in Föpétz 1754. die 1. Maii. Si dignatus fueris respondere, ad reverendum dominum Beerium Posoniensem dirigere non graveris, ille pro ea, qua nobiscum vivit coniunctione, porro ad patrem meum pro­movebit. SBPK-FN Kapsel 27. 7:18. Autográf. JEGYZETEK l.Ld. 96.

Next

/
Thumbnails
Contents