Csepregi Zoltán: Magyar pietizmus 1700-1756. Tanulmány és forrásgyűjtemény a dunántúli pietizmus történetéhez. Budapest 2000. (Adattár XVI-XVIII. századi szellemi mozgalmaink történetéhez 36.)
Forrásgyűjtemény - 100 forrás
Insigne providentiae divinae tesdmonium se prodit, quodque brachium eius, qui a dextris maiestads Dei sédet et regnat regnumque suum inter medios hostes propagat, regit ac potenter defendit, non est abbreviatum. Non minus vivum eius rei testimonium, quod Deus in suscipiendis huiusmodi negotiis infirmissímis utatur instrumentis, ut illud locum habeat: virtus mea per infirmitatem perficitur. Id quod fidelibus verbi ministris magno esse potest solatio, si magnam in se infirmitatem et donorum paucitatem sentiant, novumque stimulum ad faciendum officium addere potest (imo et pro comparanda prudentia pastorali non parum luminis suppeditabit), praesumtuosos admonebit, ne sibi multum tribuant. Etenim fieri potest, ut tales ad pinguiores quidem parochias, honores et opes perveniant, non tarnen digni reputabuntur quidpiam eximii in regni Christi perficere. Hinc enim vera paupertas Spiritus, quam Deus spectare sólet, requiritur. Siquis consideraverit, quo mediante, quäle et quantum inde ab anno 1718. sqq. in comitatu nostro Tolnensi in Hungária, ex parte et Somogy, ecclesia evangelica incrementum sumserit, ortus et progressus rei ita se habet: Paullo ante occupationem Temesvariensem et Belgradiensem descenderunt nonnullae familiae evangelicae religioni addictae, partim ex turbatis ecclesiis, partim a dominis territorialibus oppressae, quae cum diversae religionis hominibus misceri non poterant. Consident itaque seorsim in praedio quodam nomine Gyönk, tum temporis fiscali (cuius tarnen haeres et dominus terrestris factus est superintendens refomatae religionis Magyari vocatus), obtinentque ab inspectore fiscalium bonorum Budensi potestatem et licentiam pastorem evangelicum introducendi. Ubi hoc ovibus dispersionis innotescit cultum evangelicum in Gyönk administrari, evigilant incipiuntque cum primis diebus dominicis frequentare ex vicinioribus pagis et oppidis. Id non poterat diu latere clerum. Per proximum enim plebanum informatur capitulum Quinque Ecclesiae, unde moxtremendum mandátum ad comitatenses extradatum de capiendo pastore. Quia vero praecipui auctores pastoris introducti venatores erant venationemque liberam haberent, crebris muneribus comitatenses demulcebant, minimum obtinebant, ne pastor caperetur, sed tandem ab exercitio prohiberetur. Discurrunt miseri pro liberó religionis exercitio. Veniunt forte in meam priorem ecclesiam Vasoniensem, et eiusdem ecclesiae patronum nobilem dominum Domokos rogantes enixe, ut pro ipsorum libertate Budám usque ad inspectorem fiscalium, nec non eius temporis commendantem evangelicum, excellentem dominum Regah [?] fatigium subire non dedignaretur. Ego praesens intercessionem meam addo, ut id pro glória Dei facere velit. Respondet: si ego ivero, reverentia tua debebit mecum venire. Ego siquid conferre possim, libens promitto. Quidquid tarnen obtinuimus, maneat in secreto. 1 Satis est, quod consilio inter nos collato rescripserimus in ecclesiam, ut statim publicus cultus [!] inchoentur. Quod et factum. Sed quia pastor inter scyphos magis, quam inter libros consenuit, raro a confluentibus ad sacra domi repertus, mihi ipsi dant vocationem ante ipsam occupationem Belgradiensem. Secundum rationis ductum omnia dissuadere poterant descensum: incertus belli eventus, cleri contradictio, Rascianorum et latronum propinquitas, ecclesiae nimia parvitas. Nihilominus et ratione reclamante et auditoribus et ipso domino territoriali 3 omni nisu resistentibus descendi statimque novam cleri comminationem incurri. Adiumento tarnen fuit mira Dei directio, quod uno die, qui erat annuntiationis beatae Mariae virginis, tres pastores evangelici per idem telonium transvecti fuimus. Unus 4 in amplissimum dominium principis Eszterhazy eiusque pagum Keszi, alter 5 in Somogy eiusque pagum Tab, ego in