Csepregi Zoltán: Magyar pietizmus 1700-1756. Tanulmány és forrásgyűjtemény a dunántúli pietizmus történetéhez. Budapest 2000. (Adattár XVI-XVIII. századi szellemi mozgalmaink történetéhez 36.)

Forrásgyűjtemény - 100 forrás

Gyönkiensem. Sed 4-ta ecclesia stadm succrevit in bonis Meszlenianis 6 in Györköny. Respondi itaque: si una vel altera tollatur, omnes tolluntur. Oportet, quod vix domini territoriales permissuri sunt. Sed primam impetitionem repraesentanti spectabilis domi­nus vice-comes respondit: si dominus archidiaconus plus seit, doceat suos, sin minus, veniat ad te et discat. Quo responso quem animum sumserim, colligi potest. Post haec turmatim veniunt ex Germania novi coloni, inter eos evangelici multi, qui ubi in me incidunt, mea directione et consiliis utuntur, occupantque praedia complura, mox et pastores expetunt, nonnulli etiam secum adduxerunt, quales erant: reverendus dominus Reuchardus 7 et reverendus Tonsoris K hoc anno vita defunctus, item reverendus Walthe­rus.'' Cum sacra Caesarea Maiestas anno 1719. commissionem in negotio religionis Pes­tinum indiceret, quae deinceps anno 1720. Posonii continuata, quam clerus diligenti ec­clesiarum conseriptione praevenire voluit, iam numerabantur seqq. I. Ante commissionem: 1. Gyönkiensis tenerrima, quae tres alit pastores, Hungari­cum, alterum Germanicum, tertium reformatum. 2. Kesziensis cum filiali Szokoly in dominio principis Eszterhazi. 3. Tabiensis Slavonica. 4. Györköny, quae iam frequentissi­ma ex natione Hungarica et Germanica. 5. Majosiensis a, cum filialibus Kis-Manyok, Is­min, Mustefa, Cziko, Hidas cet. omnes Germani, qua tempore in Martinetz collecta inf­ra Eszek, sed mox dissoluta. 6. Varsadiensis b, cum filiali Kallazno Germanica 7. Lapa­föiensis Hungarica iam a reformatis oppressa. 8. Faddensis Hungarica 9. Vajtensis Hun­garica 10. Mutsiensis Sclavonica 11. Kölesdiensis Hungarica. II. Sub commisione: 1. Szent Lörintz. Hungarica 2. Tormasiensis, cui filialis aecre­vit post commissionem in Nana, utraque Germanica 3. Nagy Székel Germanica, sed partim a reformatis, partim persecutione oppressa 4. Hidas Germanica 5. Tofi Germanica et denique Torvaii Sclavonica 6. Hidegkút Germanica. III. Post commissionem: 1. Zomba Hungarica 2. Babony Hungarica 3. Bikats Ger­manica 4. Mekenes Germanica 5. Kötse Germanica 6. Fiad Germanica 7. Nana Germa­nica ad Tormás filialis. N.B. Mira fata Maiosiensis ecclesiae cum primo pastore reverendo domino Bert­ram, qui collectis ad 70 fl. debitis mense Iunio discedit ex ecclesia in summa necessitate propter plurimos morbidos, imo et morientes, sub praetextu, quod velit ad me venire: ille aliam viam elegit. Venit Iaurinum, inde in Saxoniam. Mox post discessum pastoris cursitant alii pro pastore, alii pro pecunia mutuo concessa. Cum lamentationes audiri non possent, nec spes reditus esset, in fine mensis Augusti alius pastor substititur. Reve­rendus Bertram cum nova coniuge venit mense Novemb., sed redire cogitat. Fata de­nique ecclesiae Varsadiensis, utpote: primus pastor fam. Ieremias Schwarzwalder Crem­nitziensis, satis religiosus, industrius, satis infelix. Primum, quod reformatos pane do­mestico ad postulatum eorum communieavit hac imprudentia, quod id publice fecerit una cum evangelicis, quibus hostias altero orbiculo consecravit, non sine offensione in­firmorum. Accedit, quod ante ingressum Bertrami omnes Germanicas ecclesias percur­rens alieubi offerunt infantem ad baptismum, quem catholicus plebanus iam ante aqua quidem baptismale adsperserit, sed quod librum rituálém non secum haberet, verba usi­tata adhibere non potuit, ideo mulierculis praeeepit, ut mater e puerperio liberata infan­tem secum aeeipiat, ac melius baptisabit. Hinc rustici dubitantes infantem recte baptisa­tum esse, huic forte divertenti afferunt, quod ubi innotescit, capiunt pastorem et Quin­que Ecclesiis in aresto detinent, reversalibus aeeeptis et 50 plagis inflictis dimittunt.

Next

/
Thumbnails
Contents