Csepregi Zoltán: Magyar pietizmus 1700-1756. Tanulmány és forrásgyűjtemény a dunántúli pietizmus történetéhez. Budapest 2000. (Adattár XVI-XVIII. századi szellemi mozgalmaink történetéhez 36.)

Forrásgyűjtemény - 100 forrás

Clarissimo doctissimoque Viro, Domino Danieli Haynotzio, Fautori et Amico longe omnium aestumatissimo gratiam et pacem Iesu ex animo precatur Sartoris. Nescio prorsus, quomodo id a Te, clarissime Vir, meruerim, ut in omnibus, quas ad meam tenuitatem das, literis singularis pietatis et favoris in me exstent documenta. Sed quid merita, quae plane nulla sunt, commemoro, amor sine omni dubio non fucatus, quidquid benevolentiae a Te in me profusum est, expressit. Quo nomine ecquidem mág­nás Tibi grates ago, neque etiam id sine grati animi significatione praetermittendum pu­to, quod de sancta mihi provincia gratuleris; at vero Te, clarissime Vir, rogo, hocce officii genere apud alios potius, quam apud me defungi velis. Diffiteri exquidem nequeo mihi iam altera vice et literis et vicinis sermonibus Spartam superattendentis suffragiis pio­rum, ut verba se habent, oblatam esse; 1 sed tarnen huc usque nec adnui, nec etiam in posterum, nisi Deus mentem meam praepotenti sua manu flecterit [!], adnuere animus est. Sunt viri et aetate et eruditione et omnibus virtutibus, quibus ecclesiarum Dei prae­sulem excellere oportet, me <...> graviores. Interim gravissimum mihi accidit, quod históriám creati superintendentis Trans-Danubiani mihi perscripseris. Aliorum nocu­menta fiunt, certe esse debent nostra documenta. Profecto si unquam valuit, nunc valere debet illud: qui bene latuit, bene vixit. 2 Et praestat esse, quam videri. Praestat sane longis­sime áv€v TTo\\f\s (\>avjaaías Dei opus promovere regnumque eius in praecordias [!] hominum diffundere, quam ab iis, quae caput rei sunt, ad mundi schaema homines avo­care. Sed haec de his sufficiant. Libri ceterum mihi omnes redditi sunt. Expetitos libros, quam primum commoda occasio se mihi offeret, lubentissime sum missurus. 1 Nunc illud significo, quod de Cha­ricliae 4 auctore subolfecisti, verissimum esse, quod mihi iam non tam ex titulo libri, quam praefatione certissimo constat: prius tarnen non observavi. Illud vero iam ante, quam res innotesceret, mihi mirum videbatur virum eundem tam diverso stilo uti posse. Balthasaris Meisneri 5 conciones festas'' habeo prae manibus. Habitu Hungarico eas in­duit Martinus Madarász 7 pastor Hungaricus apud Eperiesienses et Sigismundi Praepost­vári,* cui dedicavit, capellanus, Leutsoviae 1641. Quum ante octo admodum dies reve­rendus dominus Stephanus Bodzái'' pastor hoc tempore Osgyaniensis apud me fuisset, huncce librum mihi ostendit: Martini Molleri 1 " (erat pastor Görliczensis) Manuale de praeparatione ad mortem, az az: Kézbe hordozó könyvetske, kérdésekkel és imádságok­kal tellyes." Perina Sólyomi Boldisár 12 a' Semptei Eklesiának méltatlan Pásztora által. Lötsén 1614. Dedicatus est liber Georgii Turzó 13 coniugi natae Czoborianae. Hic ille est Solyomi, qui meditationes Gerhardi 14 atque Prax. pietatis (compendiosam illám) Hunga­rica c[lari]tate donavit, 15 Michaelis Ats (nostratis senioris M. Ats filii) rectoris Bartfensis opera 1710. denuo editam Bartphae."' Ceterum notissimum est modo commemoratum Ats seniorem librum, cui titulus est: Boldog halál szekere, anno 1702. Argentínáé typis exscribi curasse, 17 postea vero quum exemplaria potiora bello Gallico 1B direpta fuerunt, eundem Leutsoviae 1708. recusum fuisse. 1 '' Illud vero identidem animo volui, nonne li­ber hicce ex Germanica esset translatus: saltem reverendus dominus collega 2 " mihi con­testabatur librum Germanicum sub hoc titulo prostare, qui tarnen mihi visus huc usque nondum est. Huius senioris Ats modo dictus filius Theologiam Königii 21 methodo

Next

/
Thumbnails
Contents