Fabiny Tibor (szerk.): Tanulmányok a lutheri reformáció történetéből. Bp. 1984.
Teológia és kegyesség - Varjas Béla: Szegedi Gergely és Flacius Illiricus ismeretlen vitája az úrvacsoráról
natur. Sic et haec actio est memoriale passionis Christi teste Paulo. [498r] XI. Nego minorem. Est petitio principij. Non quidem fuit corpus Christi physicae comestioni destinatum : Sed probet, quod non etiam sacramentali, seu quod non debuit corpore ac sanguine nobis dato hoc foedus constabiliri. XII. Nego consequentiam, nec pro- bauit, panem esse tantum signum corporis, nec probare potest, Christum tantum panem monstrasse. Ego supra contrarium ostendi. XIII. Contra autem Christus dans panem dicit, Hoc est corpus meum. Sacramental is connexio panis et corporis hoc sophisma non curat: Sicut nec illud valet, Deus creator fuit ante saecula. Homo Jesus est certo tempore conceptus. Igitur non est Deus. XIIII. Nulla est prorsus connexio aut consequentia huius Sophismatis. Non est uerum etiam esse opposita, Corpus Christi nobis dari in Coena, et pro nobis dari in cruce. enim pascha Coenae Domini adiun- xit Christus, ut ostendat ueterum ac nostra signa paria esse. Vndecimum ex ijsdem verbis. Cum hoc mysterium instituit Christus, dum diceret, hoc est corpus meum, Christus nondum passus aut crucifixus erat Christus. Corpus uero Christi, passioni destinatum fuerat non esui corporali. Liquet igitur, quomodo carnem et sanguinem ipsius ederint et16 biberint discipuli Christi, spiritu17 uide- licet ac fide, non carnaliter. Duodecimum ex ijsdem verbis. Vt relatiui18 de correlatiuo, ita signati de signo, indiuidui de indiuiduo, non est uera praedicatio, nisi improprie accipias. Ergo nec panis sacramentalis corpus Christi est, nisi improprie seu figurate. Decimum Tertium ex particula Pro vobis. Corpus Christi pro nobis datum est. Panis non est datus pro nobis. Ergo panis non est corpus. Decimum quartum ex eadem particula. Corpus Christi datur pro nobis in cruce. Ergo nobis non datur in coena corporaliter. Aliud enim est quod pro nobis datur, et aliud, quod nobis datur. Christus enim dedit, carnem et sanguinem suum in redemptionem nostrum. In coena uero, dat panem et uinum sacrum, ut ijs signis uelut memoraculis, 3* 35