Fabiny Tibor (szerk.): Tanulmányok a lutheri reformáció történetéből. Bp. 1984.
Teológia és kegyesség - Varjas Béla: Szegedi Gergely és Flacius Illiricus ismeretlen vitája az úrvacsoráról
Vanissimum igitur sophisma est carens sententiarum ueritate, tum etiam connexione. XV. Nulla est cohaerentia. Quod aut ibi corpus proprie accipiatur ex eo patet, quia dicit pro nobis frangi. Inuerte autem hoc sophisma, quia corpori Christi proprium panis tribuitur, nempe fractio. Igitur summa est in sacra Coena coniunctio panis corporis, quod ex communicatione proprietatum aut praedicatorum aliquorum cernitur. XVI. Fatentur etiam Zwingliani omnes praeter19 Carol: Christum de rebus datis dixisse, hoc est corpus, Hoc est sanguis. Ergo Segedi- nus propriam sectam instituit. Quid autem necesse erat repeti, quod nobis datur, cum clare de datis dixerit, Hoc est Corpus? XVII. Non ualet consequentia. Conclusio etiam inepta21 aut potius blasphema est, quod uerum corpus Christi non possit esse in Coena, quasi coram domino sit impossibile omne uerbum. Quid autem in conclusione carnaliter? Si conclusio ualeret, simpliciter statueret corpus Christi non posse adesse non tantum carnaliter. reuocet in memoriam, quod tradito corpore ad crucem et effuso sanguine effecerit. Valet argumentum hoc, ex natura oppositionis, recepta enim una parte [498v] oppositionis, necesse est alteram reijci, sicut recte colligis, si dicas, panis nobis datur in Coena, Ergo pro nobis datur. Decimum quintum ex verbo Frangitur. Paulus de corpore loquens, proprie panis, illi tribuit. Significat ergo panem improprie corpus dici. Decimum sextum ex his uerbis, Hoc est corpus meum, quod pro uobis [datur]. Christus non dicit, hoc est corpus meum, quod20 uobis datur. Sed quod pro uobis datur uel frangitur. Fractum uero est corpus non dentibus apostolorum: Sed manibus hostium Christi in Cruce. Constat igitur memoriam corporis traditi, hoc ipso signo repraesentari. Decimum septimum ex ijsdem verbis. Illud est corpus Christi, quod pro nobis traditum est, aut fractum, quod et resurrexit et ascendit in coelos. Hoc igitur corpus in coena esse non potest carnaliter. 36