Fabiny Tibor (szerk.): Tanulmányok a lutheri reformáció történetéből. Bp. 1984.

A reformáció áttörése - Szelestei N. László: Adalék a csepregi iskola és a nyugat-dunántúli protestantizmus történetéhez (1588)

do longe sollicitior sit. Vivo itaque in Chepreg: ibique Scholam admi­nistro : onus sane, per se laboriosum et molestum: sed quam gratum Deo: Utile etiam fortassis futurum Reip[ublicae] Chr[isti]anae. Ungaricam linguam (citra iactantiam dictum) ita didici: ut absque rubore cum Do- [min]is et magni nominis ho[min]ibus iam saepe locutus sim. Faxit Deus ille ter maximus; ut huic Reip[ublicae] Hungaricae ali­quando utilis esse possim. V[est]ra G[enerosa] D[ominatio] interim non desinet me commendare apud hos meos principes: quorum quidem erga me gratia magna est: sed maior tamen futura V[estrae] G[enerosae] D[ominationis] commendatione. Dominus Gabelmannus Graecij vivit: et uti scribit faeliciter vivit. Nihil plus addo: meum enim non est ipsius consilium et factum censere, multo minus carpere. Hoc tantum dico: ipsum hic apud plaerosque: eosque barbaros male audire. Scholam ego dispersam inveni: et pro loci huius amplitudine, nimis raram: quae tamen de die in diem rursus crescit. De novo haerede, est quod V[estrae] D[ominationi] et mihi plurimum gratulor. Deus eum sospitet et faelici- tet. Hisce bene valeat. Oro dignetur V[estra] G[enerosa] D[ominatio] ad me scribere: et si qua de re admonendus sum: id pro benigno et pa­terno suo erga me animo libere facere. Bene valeat cum coniuge lectissima et filiolo melletissimo. Ex Chepreg 15 Julii veteri stylo Anno 88. Post scripta Hac hebdomade expatiatus fueram in Nemethwyuar: tum ut inviserem suaviss[imum] illum meum Franciscum, quem ego plus quam ocellos meos amo: Et qui me seipso chariorem habet: Tum ut in absentia patris (Pater enim ab Imperatore Pragam vocatus, heri inde redijt) liberius eum admonere possem de rebus gravissimis ad animae salutem pertinen­tibus. Recepit mihi ingenuus adolescens et stipulata meorum cum lach- rymis pene recepit: se ab hac nostra veritate, quam a me edoctus est, etiamsi totus mundus stinersum(?) sentiat, nunquam tamen vel ipsis quoque parentibus contrariantibus, recessurum: atque otio cum suspirijs aliquoties ingeminavit: se nihil magis in votis habere, quam ut, a parente, Argentínám vel alio, ubi purum pactum verbum Dei sonet, mitti possit. CONFIRMA HOC O DEUS QUOD OPERATUS ES IN EO. 16* 243

Next

/
Thumbnails
Contents